|
60. PETIL. dixit: Nam si veris
falsa permisceas, iisdem saepe vestigiis verum falsitas imitatur.
Sic, sic hominem simulat naturae pictura verum, quae coloribus
exprimit falsas facies veritatis. Sic, sic speculi nitor vultum
rapit, ut revocet oculos intuentis: sic, sic offert proprios
venientibus vultus, ut ipsa sibimet invicem facies venientis occurrat:
tantumque valet munda fallacia , ut ipsi se, qui pervident oculi,
quasi in altero sese cognoscant. Ipsa quoque umbra cum steterit,
imagines geminat magna ex parte mendacio dividens unitatem. Numquid
ideo verum est, quia figura mentitur? Sed aliud est hominem pingere,
aliud generare. Nam quis patri filios exoptanti falsos fingit
infantes? aut quis picturae mendacio veros haeredes exspectet?
Profecto dementis est animi, dimisso eo quod verum est, amare
picturam.
61. AUG. respondit: Itane non erubescis, etiamsi in homine
fallacissimo fuerit, Baptismum Christi falsitatem vocare? Absit
quidem ut dominicum frumentum quod per totum agrum, id est, hunc
mundum, usque ad messem, id est, usque in finem saeculi inter zizania
crescere jussum est (Matth. XIII, 24-30, 36-43),
vestris maledictis interiisse credatur. Verumtamen et in ipsis
zizaniis, quae usque in finem non colligi, sed tolerari praecepta
sunt, et in ipsa palea, quae nonnisi ultimo ventilabro tota
separabitur (Id. III, 12); audet quisque dicere falsum esse
Baptisma quod in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti datur et
sumitur? Quos testimonio gravidatarum feminarum convictos, vel
collegas vel presbyteros vestros ab honore deponitis (quandoquidem ista
exempla ubique non desunt), quaero, antequam convincerentur, utrum
fallaces fuerint, an veraces? Respondebis utique, Fallaces. Cur
ergo verum Baptismum et habebant, et dabant? Cur in eis divinam
veritatem non corrumpebat humana fallacia? Nonne verissime scriptum
est, Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum (Sap. I,
5)? Fictos ergo istos cum sanctus Spiritus fugeret, cur apud eos
Baptismi veritas erat, nisi quia Spiritus sanctus hominis fallaciam,
non veritatem Sacramenti fugiebat? Porro si et fallaces habent
Baptismum verum, qui hoc habent quod veraces habent? Unde te oportet
advertere sermonem tuum potius esse pigmentis puerilibus coloratum: et
ideo qui neglecto verbo vivo fucis talibus delectatur, ipse amat pro
veritate picturam.
|
|