CAPUT XXVIII.

64. PETIL. dixit: Verum ut aliquid comparem, solem geminum videri furiosis, licet nubes caerulea saepe concurrat, ejusque decolor facies splendore percussa, dum radii solis ab eadem redeunt, quasi proprios radios emittere videatur: sic, sic in fide Baptismatis aliud est quaerere imagines, aliud agnoscere veritatem.

65. AUG. respondit: Quid loqueris, quaeso? Quando nubes caerulea radios solis percussa repercutit, numquid furiosis quasi duo soles apparent, ac non omnibus qui intuentur? Cum autem furiosis ita videtur, solis ipsis videtur. Sed si molestum non est quod admoneo, vide potius ne forte talia dicere et sic loqui furiosum sit. Nempe tamen hoc dicere voluisti, justos habere veritatem Baptismi, injustos autem imaginem: si ita est, audeo dicere imaginem fuisse in illo vestro , cui non Deus, sed quidam Comes erat Deus: veritatem autem vel in te vel in illo qui hoc in eum eleganter emisit, quando ei dixit, Cui Comes est Deus. Et discernite illos quos uterque baptizavit, et in aliis approbate Baptismum verum, ab aliis autem excludite imaginem, et introducite veritatem.