|
4. PETIL. dixit: Bis Baptisma nobis
objiciunt ii qui sub nomine Baptismi animas suas reo lavacro
polluerunt, quibus equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt,
quos perversa munditia aqua sua contigit inquinari.
5. AUG. respondit: Nec aqua nostra inquinamur, nec vestra
mundamur: sed aqua Baptismi in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti cum datur alicui, nec nostra, nec vestra est, sed illius de
quo Joanni dictum est, Super quem videris Spiritum sicut columbam
descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu
Sancto (Joan. I, 33).
|
|