|
66. PETIL. dixit: Sed ut haec
minora discurram; numquid jus dicit, qui non est curiae magistratus,
aut id quod dixerit jus est, cum privati persona publica jura
perturbet? An non magis reus non modo non prodest; sed cum eo quod
conficit, falsarius obtinetur ?
67. AUG. respondit: Quid, si iste privatus atque falsarius
legem imperatoris alicui det? nonne ille cum contulerit cum eis qui
hanc habent, et ipsam esse invenerit, non attendit a quo acceperit,
sed quid acceperit? Falsarius quippe quando ex sua falsitate dat
aliquid, falsum est: quando autem alienum verum ab aliquo datur,
etiamsi a falsario detur, quamvis ille verax non sit, verum est tamen
quod datur.
|
|