CAPUT XXX.

68. PETIL. dixit: Aut si quisquam carmina sacerdotis memoriter teneat, numquid inde sacerdos est, quod ore sacrilego carmen publicat sacerdotis?

69. AUG. respondit: Ita istud dicis, quasi modo quaeramus quis sit verus sacerdos, et non quid sit verum Baptisma. Ut enim sit quisque verus sacerdos, oportet ut non solo Sacramento, sed justitia quoque induatur, sicut scriptum est: Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CXXXI, 9). Qui autem solo Sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex Caiphas, persecutor unius et verissimi sacerdotis; quamvis ipse non sit verax, quod dat tamen verum est si non det suum, sed Dei: sicut de ipso Caipha dictum est, Hoc autem non a se dixit, sed cum esset pontifex, prophetavit (Joan. XI, 49-51, et XVIII, 14). Et tamen, ut eo quoque simili utar quod ipse posuisti, si audias ab aliquo vel profano precem sacerdotis verbis et mysteriis evangelicis conformatam ; numquid potes ei dicere, Non est vera, quamvis ipse non solum verus non sit, sed etiam nullus sacerdos sit? cum apostolus Paulus quoddam testimonium verum esse dixerit Cretensis nescio cujus prophetae, qui inter prophetas Dei non computabatur: ait enim, Dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta, Cretenses semper menduces, malae bestiae, ventres pigri: testimonium hoc verum est (Tit. I, 12, 13). Si ergo Apostolus, nescio cujus alienigenae testimonio, quia verum comperit, etiam ipse attestatus est; cur nos apud quemlibet invenerimus quod Christi est, et verum est etiam si ille apud quem invenitur perversus et fallax est, non discernimus vitium quod homo habet, et veritatem quam non suam, sed Dei habet; et dicimus, Sacramentum hoc verum est; sicut ille ait, Testimonium hoc verum est? Numquid ideo dicimus, Etiam ipse homo verax est; quia dicimus, Sacramentum hoc verum est? Sicut et Apostolus, numquid ideo prophetam illum inter Prophetas Dei computavit, quia quod in eo verum invenit, verum esse firmavit? Similiter idem apostolus cum apud Athenas esset inter aras daemonum animadvertit aram quamdam, in qua scriptum erat, Ignoto Deo. Et hoc testimonium ad illos in Christo aedificandos assumpsit, ita ut hoc commemoraret in sermone suo, atque subjungeret: Quem vos ignorantes colitis, hunc vobis nos annuntiamus. Numquid quia vel inter idolorum aras vel a sacrilegis erectam aram illam reperit, propterea quod in ea verum erat damnavit aut respuit; aut propter verum quod in ea legerat, etiam sacrilegia Paganorum sectanda esse persuasit? Consequenter autem cum ipsum etiam Dominum illis ignotum, sibi autem notum, etiam illorum notitiae, sicut congruere judicabat, insinuare vellet, ait inter caetera: Et quidem non longe positum ab unoquoque nostrum; in illo enim vivimus, et movemur, et sumus, sicut et quidam secundum vos dixerunt (Act. XVII, 23, 27, 28). Numquid etiam hic, quia invenit apud sacrilegos testimonia veritatis, aut propter ista illos approbavit, aut propter illos ista damnavit? Vos autem necesse est ut semper erretis, quamdiu propter hominum vitia Dei Sacramenta violatis, aut nos propter Dei Sacramenta, quae in vobis violare nolumus, etiam vestri schismatis sacrilegium assumere putatis.