|
70. PETIL. dixit: Omnis enim
potestas ex Deo est (Rom. XIII, 1), non in homine potestatis
: sicut Pontio Pilato respondit Dominus Jesus Christus,
|
“Non
haberes in me potestatem, nisi esset tibi desuper data”
|
|
(Joan.
XIX, 11). Et iterum dicente Joanne,
|
“Non potest homo facere
quidquam, nisi ei datum fuerit de coelo”
|
|
(Id. III, 27).
Doce igitur, traditor, simulandi mysteria quando acceperis
potestatem.
71. AUG. respondit: Tu doce potius, universus orbis terrarum,
quo diffusa est haereditas Christi et illa tot gentium multitudo, ubi
Apostoli Ecclesias fundaverunt, quando baptizandi amiserit
potestatem. Nunquam docebis: non solum quia eos calumniaris, non
doces traditores; sed quia etiamsi docueris, non potest quorumlibet
malorum scelus, sive ignotorum, sive fallacium, sive ut zizania vel
palea tolerandorum, evertere promissa Dei, ut non in semine Abrahae
benedicantur omnes gentes: a quibus promissis vos alienos facitis, qui
cum omnibus gentibus communionem unitatis habere non vultis.
|
|