CAPUT XXXII.

72. PETIL. dixit: Licet enim unum sit Baptismum, tribus tamen est gradibus consecratum. Dedit aquam Joannes sine nomine Trinitatis, sicut ipse professus est dicens:

“Ego vos baptizo in aqua poenitentiae: alius veniet qui fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizat in Spiritu sancto et igne”

(Matth. III, 11). Dedit Spiritum sanctum Christus, sicut scriptum est:

“Sibilavit in faciem eorum, et dixit, Accipite Spiritum sanctum”

(Joan. XX, 12). Ipseque ignis Paracletus crepitantibus flammis ardescens in Apostolos supervenit. O vera divinitas, quae accendere visa est, non ardere, sicut scriptum est:

“Factus est subito de coelo sonus tanquam vi magna spiritus ferretur, et replevit totam domum ubi erant sedentes Apostoli. Et visae sunt distributae linguae tanquam ignis, sedit autem super unumquemque eorum; et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, sicut Spiritus sanctus dabat eloquium eis”

(Act. II, 2-4). Tu vero, persecutor, vel aquam poenitentiae non habes, qui non Joannis occisi, sed occisoris Herodis retines potestatem. Tu igitur, traditor, Spiritum sanctum Christi non habes: etenim morti Christus est traditus, non ad mortem tradidit Christus. Tibi ignis in spiritu apud inferos vivax est, qui jejunis apicibus aestuans, membra tua per saeculum afflare valeat, non finire; sicut scriptum est de reorum in inferno supplicio,

“Ignis eorum non exstinguetur”

(Isai. LXVI, 24).

73. AUG. respondit: Tu es ille maledicus conviciator, non veridicus disputator. Nonne aliquando desines talia dicere, quae si non probas, ad neminem pertinent; si autem probas, ad unitatem orbis terrarum, quae in sanctis tanquam in frumentis est, omnino non pertinent? Si placeat et nobis pro maledictis maledicta reponere, possumus et nos forte diserte conviciari. Possumus et nos dicere, Crepitantibus flammis: sed nullo modo mihi sonat diserte, quod dicitur inepte. Possumus et nos dicere, Jejunis apicibus aestuans: sed scriptorum nostrorum apices nolumus, cum ab aliquo sano leguntur, a succo gravitatis jejunos judicari, et ipsum in eis dum nullis sententiis utilibus pascitur, supervacaneo laborare jejunio. Ecce dico Circumcelliones vestros, non crepitantibus, sed praecipitantibus flammis furoris ardere. Si responderis, Quid ad nos? cur et tu cum objeceris quos volueris, non vicissim audies, Et nos nescimus? Si responderis, Non probatis; cur non tibi orbis terrarum respondeat vicissim, Nec vos probatis? Paciscamur ergo, si placet, ut nec tu nobis malos objicias quos putas nostros, nec vobis ergo vestros. Ita videbis hoc pacto tam justo placito atque firmato, nihil te habere quod objicias semini Abrahae in omnibus gentibus. Atqui ego tibi plane invenio magnum quod objiciam: Cur vos ergo impie separastis a semine Abrahae, quod est in omnibus gentibus? Hoc certe quemadmodum defendas, non habes. Purgamus enim nos utrique a criminibus alienis: hoc autem quod omnibus gentibus quae in semine Abrahae benedicuntur non communicatis, et magnum crimen, est, non quorumdam vestrum, sed omnium.

74. Et tamen nosti , et commemoras Spiritum sanctum ita venisse, ut illi quos tunc impleverat, linguis omnibus loquerentur: quid sibi volebat illud signum atque prodigium? Cur modo ita datur Spiritus sanctus, ut nemo cui datur linguis omnibus loqui, possit, nisi quia omnes gentes credituras, ac sic in omnibus linguis futurum Evangelium, illud tunc miraculum portendebat? Quod et in Psalmo tanto ante praedictum est: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Hoc propter eos dictum est, qui Spiritu sancto accepto linguis erant omnibus locuturi. Sed quia idipsum in omnibus gentibus et linguis futurum Evangelium et corpus Christi per totum orbem terrarum linguis omnibus personaturum significabat, secutus ait: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Hinc fit ut Ecclesia vera neminem lateat. Unde est illud quod in Evangelio ipse dicit: Non potest civitas abscondi super montem constituta (Matth. V, 14). Ideoque in eodem psalmo connectitur, In sole posuit tabernaculum suum, id est, in manifestatione: sicut in Regnorum libris legimus dictum, Quod tu in occulto fecisti, patieris in sole (II Reg. XII, 12). Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo: exsultavit ut gigas ad currendam viam; a summo coelo egressio ejus: ecce habes adventum Domini in carne. Et occursus ejus usque ad summum ejus: ecce habes resurrectionem et ascensionem. Nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 4-7): ecce habes adventum Spiritus sancti, quem in linguis igneis misit, ut fervorem charitatis ostenderet, quam profecto non habet qui cum Ecclesia quae in omnibus linguis est, non servat unitatem spiritus in vinculo pacis.

75. Jam vero quod unum quidem Baptismum esse dixisti (Ephes. IV, 5), sed tamen tribus gradibus consecratum, ipsaque tria sic personis singulis dispertitus es, ut aquam Joanni, Spiritum sanctum Domino Jesu Christo, et ignem tertium Paracleto desuper misso tribueris, quantus error sit parumper adverte. Eo quippe ductus es ut ita sentires, quia Joannes ait, Ego quidem baptizo in aqua: qui autem post me venit, major me est; ipse vos baptizat in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11). Nec considerare voluisti, non tria tribus singillatim esse coaptata, aquam Joanni, Spiritum Christo, ignem Paracleto; sed tria haec ad duos potius pertinere, unum ad Joannem, et duo caetera ad Dominum. Neque enim dictum est, Ego quidem vos baptizo in aqua; qui autem post me venit, major me est, cujus non sum dignus calceamenta portare, ipse vos baptizat in Spiritu sancto; qui autem post illum venturus est Paracletus, ipse vos baptizat in igne: sed, Ego quidem, inquit, in aqua; qui autem post me venit, in Spiritu sancto et igni. Unum sibi tribuit, illi duo. Vides ergo quemadmodum te fefellit numerus. Adhuc attende: unum dixisti Baptismum tribus gradibus consecratum, aqua, Spiritu sancto, et igni; et tres personas per singula posuisti, Joannem ad aquam, Christum ad Spiritum, Paracletum ad ignem. Si ergo aqua Joannis ad eumdem pertinet cujus unitas commendatur, non debuerunt baptizari jubente Paulo apostolo quos compererat baptizatos a Joanne: jam enim habebant aquam ad eumdem, sicut dicis, Baptismum pertinentem: restabat ut Spiritum et ignem acciperent, quia defuerant Joanni, ut compleretur Baptismus tribus, ut asseris, gradibus consecratus. Cum vero auctoritate apostolica jussi sunt baptizari, satis declaratum est aquam illam Joannis non pertinere ad Baptismum Christi, sed pro necessario tempore alterius dipensationis fuisse.

76. Postremo, quid tibi visum est, ut cum probare voluisses Spiritum sanctum a Christo datum, et adhibuisses ex Evangelio testimonium, quod resurgens a mortuis insufflavit in faciem discipulorum dicens, Accipite spiritum sanctum (Joan. XX, 12); atque ultimum illum ignem qui cum Baptismo nominatus est, in linguis igneis quae Paracleto veniente demonstratae sunt velles ostendere, dixisti , Ipseque ignis Paracletus crepitantibus flammis ardescens in Apostolos supervenit: quasi alius sit Spiritus sanctus, quem dedit insufflando in faciem discipulorum, et alius qui post ejus ascensum in Apostolos supervenit. Numquid ergo duo sunt Spiritus sancti? Quis hoc dementissimus dixerit? Ipse itaque Christus eumdem Spiritum sanctum dedit, sive insufflando in faciem discipulorum, sive desuper eum die Pentecostes certa sacramenti commendatione mittendo. Proinde, non Christus Spiritum sanctum dedit, et ignem Paracletus, ut quasi compleretur quod dictum erat, In Spiritu sancto et igni: sed idem ipse Christus Spiritum sanctum dedit, quem in terra positus suo flatu, in coelo autem positus linguis igneis demonstravit. Namque ut noveris non tunc impletum esse quod dictum est, Ipse vos baptizat in Spiritu sancto, quando eis sufflavit in faciem; ut jam non in spiritu, sed in igne baptizandi venturo Paracleto viderentur; reminiscere apertissimam Scripturam, et vide quid eis dixerit, quando ipse Dominus ascendit in coelum: Joannes quidem baptizavit aqua; vos autem baptizabimini Spiritu sancto, quem recepturi estis non post multos dies hos ad Pentecosten (Act. I, 5). Quid hoc testimonio clarius? Secundum autem sensum tuum dicere debuit: Joannes quidem baptizavit aqua; vos autem baptizati estis Spiritu sancto, quando vobis in faciem sufflavi, et deinceps baptizabimini in igne, quem accepturi estis non post multos dies hos: ut videlicet complerentur tres illi gradus, quibus dicis unum Baptismum consecratum. Ita fit ut adhuc nescias quid sibi velit quod dictum est, Ipse vos baptizat in Spiritu sancto et igni; et temere velis docere quod nescis.