|
77. PETIL. dixit: Sed ut plene
discutiam Baptismum Trinitatis, dixit Apostolis suis Dominus
Christus:
|
“Ite baptizate gentes in nomine Patris et Filii et
Spiritus sancti, docentes eas servare omnia quaecumque mando vobis”
|
|
(Matth. XXVIII, 19, 20). Quem doces, traditor? quem
condemnas? Quem doces, traditor? quem occidis? Postremo quem
doces? an quem feceris homicidam? Quomodo igitur baptizas in nomine
Trinitatis? Patrem Deum dicere non potes. Nam cum dixerit Dominus
Christus,
|
“Beati pacifici, quia filii Dei vocabuntur”
|
|
(Id.,
V, 9): tu qui pacem animi non habes, Deum non habes patrem.
Quomodo autem in nomine Filii baptizas, qui tradis ipsum, qui
Filium Dei non ullis passionibus nec crucibus imitaris? Quomodo
autem baptizas in nomine Spiritus sancti; cum Spiritus sanctus in
illos Apostolos venerit, qui non fuerant traditores? Cum igitur
Deus vobis genitor non sit, nec aqua Baptismatis vere nascimini ;
nemo vestrum penitus natus est, nec patrem habetis, impii, nec
matrem. Vos ergo hujusmodi non debeo baptizare, etsi ut carnem
Judaei quasi baptizant, millies vos lavetis?
78. AUG. respondit: Certe proposueras plene discutere
Baptismum Trinitatis, et intentos nos multum feceras: sed, scilicet
quod vobis facillimum est, quam cito te ad solita maledicta vertisti.
Hoc revera copiose facis. Proponis enim tibi quos vis, in quos
inveharis quantumvis: in qua magna sermonis latitudine uno brevissimo
verbo quod dicitur, Proba, in arctissimas coarctaris angustias. Hoc
enim tibi dicit semen Abrahae, in quo cum omnes gentes benedicuntur,
non curant cum a te maledicuntur. Sed tamen quia de Baptismo agis,
quem tunc putas esse verum, cum in homine justo est, falsum autem cum
in homine iniquo est: ecce et ego secundum tuam regulam si discutiam
Baptismum Trinitatis, copiosius,ut arbitror, potero dicere, quod
non habeat Deum Patrem, cui Comes est Deus ; nec Christum suum
credat, nisi pro quo passus est; nec Spiritum sanctum habeat, qui
longe diverso modo linguis igneis miserabilem Africam incendit.
Quomodo ergo habent Baptismum, aut quomodo dant in nomine Patris et
Filii et Spiritus sancti? Certe jam advertis posse in homine iniquo
esse, vel ab homine iniquo dari Baptismum, non iniquum, sed justum
et verum; non quia illius est, sed quia Dei est. Et ego tibi de
isto nihil calumnior; quod tu de nescio quibus orbi terrarum facere non
cessas, et, quod est intolerabilius, nec de ipsis aliquid probas.
Illud vero nescio quomodo tolerari possit, quod non solum hominibus
sanctis de hominibus iniquis calumniamini; sed etiam ipsi sancto
Baptismati, quod in quolibet iniquo necesse est ut sanctum sit,
crimen ex contagione peccatorum hominum comparatis, ut tale dicatis
esse Baptisma, qualis est ille a quo habetur, vel datur, vel
sumitur. Porro si talis sit homo qualis fuerit ille cum quo accedit ad
sancta, et talia fiunt ipsa Sacramenta quales fuerint homines in
quibus sunt; sufficit sanctis hominibus ad solatium cum sancto
Baptismo communiter a vobis falsum crimen audire: vos tantum videte
quemadmodum vestro ore damnemini, si et sobrii vestri ex contagione
ebriosorum vestrorum ebriosi sunt, et misericordes vestri ex raptorum
contagione raptores sunt, et quidquid apud vos in malis hominibus
invenitur, hoc coguntur esse qui non sunt; et ipse Baptismus in
omnibus immundis vestris immundus est, et pro ipsius immunditiae
diversitate diversus est, si talis esse cogitur qualis est ille a quo
habetur et datur. Haec utique falsa sunt, et ideo nobis nihil
obsunt, cum ea dicitis in nos, nec respicitis vos: vobis autem
obsunt, quia cum ea falsa dicitis, in nos non cadunt, sed quia ea
vera putatis, in vos recidunt.
|
|