CAPUT XXXIV.

79. PETIL. dixit: Nam si illos Apostolis licuit baptizare, quos poenitentiae baptismo Joannes abluerat, mihi vos baptizare sacrilegos non licebit?

80. AUG. respondit: Ubi est ergo quod supra dixeras, non alium baptismum fuisse Joannis, alium Christi, sed unum Baptismum tribus gradibus consecratum, quorum trium graduum aquam Joannes, Spiritum Christus, ignem Paracletus dedit? Cur ergo aquam repetiverunt Apostoli in eis quibus jam Joannes aquam dederat pertinentem ad unum Baptismum tribus gradibus consecratum? Cernis certe quam sit necessarium, ut sciat quisque quod loquitur.