|
81. PETIL. dixit: Neque enim
Spiritus sanctus in quemquam manus impositione pontificis poterit
inseri, nisi aqua purae conscientiae praecesserit generatrix.
82. AUG. respondit: In his paucis verbis tuis duo sunt
errores. Et unus quidem ad quaestionem quae inter nos discutitur, non
valde pertinet, sed te imperitiae coarguit. Nam in centum viginti
homines sine cujusquam manus impositione, in Cornelium vero
Centurionem et eos qui cum illo erant, etiam priusquam baptizarentur,
Spiritus sanctus advenit (Act. I, 15; II, 4; et X,
44). Alter autem error in his verbis tuis totam causam vestram
penitus perimit. Dicis enim aquam purae conscientiae praecedere
oportere generatricem, ut Spiritus sanctus consequatur. Proinde aut
omnis aqua in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti consecrata
purae conscientiae est, non propter eos a quibus ministratur, vel a
quibus accipitur, sed propter illum qui hunc Baptismum immaculatus
instituit: aut si aquam purae conscientiae non facit nisi pura
conscientia et ministrantis hominis, et sumentis; quid agitis de iis
quos invenitis ab eis baptizatos, qui nondum proditi conscientiam
maculosam gerebant: praesertim si inter istos baptizatos aliquis
existat, qui se fateatur malam cum baptizaretur aliquis existat, qui
se fateatur malam cum baptizaretur habuisse conscientiam, quod per
illam forte occasionem ad aliquod flagitium pervenire voluisset? Cum
ergo vobis fuerit manifestatum, nec illum qui ministravit, nec illum
qui accepit Baptismum, puram habuisse conscientiam, denuo baptizandum
esse censebitis? Nequaquam hoc dicturus, nequaquam facturus es.
Baptismi ergo puritas a puritate vel immunditia conscientiae, sive
dantis sive accipientis, omnino distincta est. Aude ergo jam dicere
purae conscientiae fuisse fraudatorem, raptorem, pupillorum et
viduarum oppressorem, conjugiorum separatorem, patrimoniorum alienorum
proditorem, venditorem, divisorem . Aude etiam dicere purae
conscientiae fuisse illos, quos talibus temporibus defuisse difficile
est: si qui forte non propter Christum, nec propter vitam aeternam,
sed propter amicitias terrenas conciliandas, et cupiditates terrenas
satiandas, ab illo ut baptizarentur ambierunt. Porro si hos purae
conscientiae fuisse non audes dicere; si quos ex eo numero repereris
baptizatos, da eis quam non acceperunt aquam purae conscientiae: quod
si non facis, desine adversus nos jactare quod non nosti, ne cogaris
adversus nos respondere quod nosti.
|
|