CAPUT XXXVI.

83. PETIL. dixit: Qui utique Spiritus sanctus in vos venire non potuit, quos non vel poenitentiae baptismus abluit; sed poenitenda, quod verum est, aqua polluit traditoris.

84. AUG. respondit: Traditores quidem non solum nos non probatis, sed nec patres vestri patres nostros probare potuerunt: qui si probati essent, non utique patres nostri essent, secundum tuam superiorem assertionem, quorum non essemus facta sectati: nec tamen propter eos a consortio divelleremur unitatis, et a semine Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Verumtamen si alia est aqua Christi, et alia est aqua traditoris, quia non fuit traditor Christus; cur non alia sit aqua Christi, et alia sit aqua raptoris, quia nec raptor utique fuit Christus? Baptiza ergo tu post raptorem tuum, et baptizabo ego post traditorem nec meum nec tuum; aut si chartis prolatis credendum est, et meum et tuum; si autem communioni orbis terrarum magis quam parti Donati, non meum, sed tuum. Meliore vero et saniore sententia, quia secundum apostolicam vocem, unusquisque nostrum proprium onus portabit (Galat. VI, 5); nec ille raptor vester est, quotquot non estis raptores, nec quisquam traditor aut noster aut vester est, quotquot non sumus traditores. Et ideo nos sumus catholici, qui secundum istam sententiam non deserimus unitatem: vos vero haeretici, qui propter quorumdam hominum crimina seu vera seu falsa, non vultis tenere cum Abrahae semine charitatem.