|
85. PETIL. dixit: Sed ut haec
ab Apostolis facta praeluceant, eorum actibus edocemur, sicut
scriptum est:
|
“Factum est autem dum Apollo esset Corinthi, Paulus
perambulatis superioribus partibus venit Ephesum. Et cum invenisset
quosdam discipulos, dixit illis: Si Spiritum sanctum accepistis
credentes? At illi dixerunt: Sed neque si est Spiritus sanctus
audivimus. Dixitque Paulus: In quo ergo baptizati estis? Et
responderunt dicentes: Joannis Baptismo. Ait autem Paulus:
Joannes baptizavit baptismo poenitentiae, plebi dicens, in eum qui
venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum Christum
Dominum nostrum. Quo audito, baptizati sunt in nomine Domini nostri
Jesu Christi. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit
Spiritus sanctus super illos. Loquebantur autem variis linguis, et
prophetabant. Et erant omnes viri fere duodecim”
|
|
(Act. XIX,
1-7). Si igitur illi sunt baptizati, ut Spiritum sanctum
reciperent, cur non vos, si sanctum vultis Spiritum sumere, post
vestra mendacia veram percipitis novitatem? Qui si male hoc facimus,
quare nos quaeritis? aut certe si crimen est, Paulum primitus
condemnate; qui utique Paulus quod jam fuerat abluit, nos autem in
vobis quod nondum est baptizamus. Non enim vos, ut saepe jam
diximus, vero Baptismate tingitis, sed inani vocabulo falsi
baptismatis infamatis.
86. AUG. respondit: Paulum non accusamus, qui dedit hominibus
Baptismum Christi, quia non habebant Baptismum Christi, sed
baptismum Joannis, secundum ipsorum responsionem; qui interrogati,
in quo baptizati essent, responderunt, Baptismo Joannis: qui ad
Baptismum Christi non pertinet, nec ejus pars ulla vel gradus est:
alioquin aut tunc iterabatur aqua Baptismi Christi, aut si Baptismus
Christi tunc per duas aquas perficiebatur, minus perfectus est modo,
quia non datur illa quae per Joannem dabatur: quodlibet autem horum
impium et sacrilegum est opinari. Dedit ergo Paulus Baptismum
Christi eis qui non Baptismum Christi habebant, sed Joannis.
87. Cur autem illo tempore necessarius fuerit baptismus Joannis,
qui nunc jam necessarius non est, et alibi diximus, et nunc ad rem
quae inter nos agitur non pertinet; nisi tantummodo ut videatur quod
Joannis baptismus alius fuit, Christi autem alius: sicut alius fuit
ille baptismus, in quo patres nostros dicit Apostolus baptizatos in
nube et in mari, quando per Moysen Rubrum mare transierunt (I
Cor. X, 1, 2). Lex enim et Prophetae usque ad Joannem
Baptistam sacramenta habebant praenuntiantia rem futuram: nostri vero
temporis Sacramenta venisse testantur, quod illa venturum esse
praedicabant. Joannes itaque omnium praecedentium proximus Christi
annuntiator fuit. Et quia omnes superiorem temporum justi et prophetae
cupiebant videre completum, quod revelante Spiritu futurum esse
cernebant; unde et ipse Dominus dicit, Quoniam multi justi et
prophetae cupierunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire
quae auditis, et non audierunt (Matt. XIII, 17): propterea
Joannes amplius quam propheta dictus est, et in natis mulierum non
habuisse majorem; quia prioribus justis praenuntiare tantum Christum
concessum est, huic autem et praenuntiare absentem, et videre
praesentem, ut huic inveniatur patuisse quod illi cupierunt. Et ideo
sacramentum baptismi ejus adhuc ad praenuntiationem Christi pertinet,
sed plane novissimam: quoniam usque ad illum fuerunt praenuntiationes
primi adventus Domini, cujus adventus modo annuntiationes sunt, jam
non praenuntiationes. Sed Dominus humilitatis viam docens,
sacramenta quae hic invenit praenuntiationis suae suscipere dignatus
est, non ad suae purgationis adjutorium, sed ad nostrae pietatis
exemplum: ut scilicet ostenderet nobis quanta devotione suscipere
debemus ea quae illum jam venisse testantur, quando ipse suscipere non
dedignatus est quae illum venturum figurabant. Et Joannes ergo
quamvis proximus, et infra unum annum coaetaneus, tamen cum baptizaret
venienti praeibat Christo: propter hoc de illo dictum est, Ecce
mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam. Et
ipse praedicabat dicens, Venit fortior me post me (Malach. III,
1, et Marc. I, 2, 7). Sic ergo circumcisio octavi diei quae
patribus data est, praenuntiabat justificationem nostram, in
exspoliationem carnalium concupiscentiarum per resurrectionem Domini,
quae post septimum, id est sabbati diem, octavo die, id est dominico
facta est, qui dies tertius post sepulturam ejus occurrit: eamdem
tamen praenuntiantem circumcisionem carnis infans Christus accepit.
Et quemadmodum Pascha quod a Judaeis celebrabatur in occisione agni,
praenuntiabat Domini passionem et transitum de hoc mundo ad Patrem,
et ipsum tamen Pascha quod erat in eadem praenuntiatione, idem
Dominus cum discipulis celebravit quando ei suggesserunt dicentes,
Ubi vis paremus tibi pascha (Matth. XXVI, 17)? sic et
baptismum Joannis, qui erat in proxima ejus praenuntiatione, etiam
ipse suscepit. Sed sicut aliud est carnis circumcisio Judaeorum,
aliud autem quod octavo die baptizatorum nos celebramus; et aliud est
Pascha quod adhuc illi de ove celebrant , aliud autem quod nos in
corpore et sanguine Domini accipimus: sic alius fuit baptismus
Joannis, alius est Baptismus Christi. Illis enim ventura ista
praenuntiabantur: istis completa illa praedicantur. Et quamvis illa
Christus acceperit; nobis tamen necessaria non sunt, quia ipsum qui
per haec annuntiabatur accepimus. Recenti autem adventu Domini
quisquis illa accepisset, opus ei erat ut etiam his imbueretur:
quisquis vero his imbutus esset, non opus erat ut retrorsus in illa
cogeretur.
88. Quapropter nolite de Joannis baptismo caliginem facere, cujus
causa et ratio sive ista sit quam exposui, sive alia melior certiorque
reddatur, illud tamen manifestum est, alium fuisse baptismum
Joannis, alium Christi: et illum Joannis baptismum appellatum,
quod et istorum quos commemorasti responsio declarat, et sermo ipsius
Domini, ubi ait Judaeis, Baptismum Joannis de coelo est, an ex
hominibus (Matth. XXI, 25)? Iste autem Baptismus non
dicitur Caeciliani, nec Donati, nec Augustini, nec Petiliani,
sed Baptismus Christi. Nam si impudentes nos putas, quia post nos
neminem volumus baptizari, cum videamus post Joannem fuisse homines
baptizatos, qui utique incomparabiliter major est nobis; numquid forte
Joannes et Optatus aequales sunt? Ridiculum videtur: et tamen puto
quod non eos aequales, sed majorem credatis Optatum. Post Joannem
quippe Apostolus baptizavit, vos baptizare post Optatum neminem
audetis. An quia Optatus in unitate vestra fuit? Jam hoc quibus
praecordiis sustineri possit ignoro: si amicus Comitis cui Comes erat
Deus, in unitate fuisse dicitur, et amicus sponsi praeter unitatem.
Quod si Joannes maxime in unitate fuit, et non solum Optato, sed
omnibus nobis et omnibus vobis longe excellentior et major fuit, et
tamen post eum Paulus apostolus baptizavit: quare vos post Optatum
non baptizatis? Nisi forte in has angustias vos coarctat caecitas
vestra, ut dicatis Optatum dare potuisse Spiritum sanctum, Joannem
non potuisse. Quod si non dicitis, ne ab ipsis etiam insanis vestra
rideatur insania: quid responsuri estis, cur post Joannem baptizandi
fuerint homines, post Optatum autem nemo baptizandus sit, nisi quia
illi baptismo Joannis fuerant baptizati; quicumque autem Christi
Baptismo baptizantur, sive per Paulum baptizentur, sive per
Optatum, nihil distat inter istorum et illorum Baptismum, cum tantum
distet inter Paulum et Optatum? Redite ergo, praevaricatores, ad
cor (Isai. XLVI, 8), et nolite ex hominum moribus et factis
divina Sacramenta pensare. Illa enim per eum sancta sunt cujus sunt
: sed digne tractata afferunt praemium; indigne autem tractata,
judicium. Et quamvis unum non sint qui Dei Sacramentum digne et qui
indigne tractaverint: unum est tamen illud sive digne sive indigne
tractetur; non ut ipsum melius vel deterius fiat, sed ad vitam
mortemve tractantium. Illud sane quod dixisti, quia in illis quos
baptizavit post Joannem Paulus, quod jam fuerat abluit; profecto non
diceres, si aliquantum considerares quid diceres. Si enim abluendus
fuit baptismus Joannis, procul dubio sordidus fuit. Quid ergo jam te
urgeam? Recole aut lege, et vide unde hoc Joannes acceperit:
reperies in quem effuderis istam blasphemiam; quod cum repereris,
saltem pectus tundatur, si lingua non frenatur.
89. Jam vero quod eleganter vobis dicere videmini, Si male hoc
facimus, quare nos quaeritis? nonne, aliquando recordamini, quia non
quaeruntur nisi qui perierunt? An et hoc non videre, ad ipsam
perditionem pertinet? Posset enim et illa ovis tam absurde pastori
dicere, Si male facio quod a grege aberro, quare me quaeris? non
intelligens quare se putat non esse quaerendam, hanc esse unam causam
quare quaeratur. Quis autem vos quaerit, sive per Scripturas suas,
sive per linguas catholicas et pacificas, sive per flagella temporalium
tribulationum, nisi ille qui istam misericordiam vobis dispensat in
omnibus? Quaerimus ergo vos, ut inveniamus: tantum enim vos
diligimus ut vivatis, quantum vestrum errorem odimus, ut intereat qui
vos perdit, quamdiu ipse non perit. Atque utinam sic vos quaeramus,
ut etiam inveniamus, et de unoquoque vestrum gaudenter dicamus,
Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV,
32)!
|
|