CAPUT XXXVIII.

90. PETIL. dixit: Si vos tenere Catholicam dicitis, catholicos illud est quod graece dicitur unicum sive totum. Ecce in toto non estis, quia in partem cessistis.

91. AUG. respondit: et Ego quidem graecae linguae perparum assecutus sum, et prope nihil: non tamen impudenter dico, me nosse OLON, non esse unum, sed totum; et KAT OLON, secundum totum; unde Catholica nomen accepit, dicente ipso Domino, Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 7, 8). Ecce unde Catholica vocatur. Sed ita clausis oculis offenditis in montem, qui ex parvo lapide, secundum prophetiam Danielis, crevit et implevit universam terram (Dan. II, 35), ut nobis dicatis, quod in partem cesserimus, et in toto non simus, quorum communio universo orbe diffunditur. Sed quemadmodum si mihi diceres quod ego sim Petilianus, non invenirem quemadmodum te refellerem, nisi ut aut jocantem riderem, aut insanientem dolerem; hoc mihi nunc faciendum esse video: sed quia jocari te non credo, vides quid restet.