CAPUT XXXIX.

92. PETIL. dixit: Sed non est pars tenebrarum contra lucem, nec pars amaritudinis cum melle: non est pars vitae cum morte, non est pars innocentiae cum reatu, non est pars aquae cum sanguine; nec amurcae cum oleo pars, licet sit faeculenta cognatio; sed cuncta reproba defluent. Ipsa est sentina vitiorum, dicente Joanne,

“Ex nobis exierunt, sed non sunt de nobis: nam si essent de nobis, permansissent utique nobiscum”

(I Joan. II, 19). Non est aurum cum sordibus suis: omnia pretiosa purgantur. Scriptum est namque:

“Sicut aurum probat fornax, ita et justos vexatio tribulationis”

(Sap. III, 6). Non est pars crudelitas mansuetudinis, nec religio sacrilegii, nec pars Macarii penitus potest esse nostra , quia ritus nostri similitudinem maculat. Acies namque inimica non pars est, quae implet nomen hostile: quae si vere pars dicitur, sententiam congruam Salomonis incurret,

“Pereat pars eorum de terra”

(Prov. II, 22).

93. AUG. respondit: Haec verba jactare et nihil probare, quid est nisi delirare? Attendis zizania per mundum, et triticum non attendis; cum per totum utraque jussa sint crescere. Attendis semen maligni, quod tempore messis separabitur (Matth. XIII, 24-30, 36-43); et non attendis semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quasi vero vos jam sitis massa purgata, et mel sincerum, et eliquatum oleum, et aurum purum, vel ipsa species dealbati parietis. Ut enim de vitiis caeteris taceam, numquid ebriosi partem faciunt sobriorum, aut deputantur avari in parte sapientium? Si mansueti homines lucis vocabulum tenent; furor Circumcellionum ubi nisi in tenebris deputabitur? Cur ergo per tales Baptismus datus apud vos valet, et per quoslibet in orbe terrarum idem Christi Baptismus non valet? Cernis nempe ad illud vos esse ab orbis terrarum communione separatos, ut non quidem sitis omnes ebriosi, nec omnes avari, nec omnes violenti, sed omnes haeretici, ac per hoc omnes impii et omnes sacrilegi.

94. Quod autem universum orbem terrarum christiana societate gaudentem Macarii partem vocatis; quis hoc sano cerebro diceret? Sed quia vos de parte Donati esse dicimus, quaeritis hominem de cujus parte nos esse dicatis; et in magnis angustiis nominatis nescio quem, si forte in Africa cognitum, in aliis autem orbis partibus ignotum. Quapropter ecce respondet vobis universum semen Abrahae ab universa terra: Macarium istum, de cujus parte nos dicitis, omnino non novimus. Respondete vicissim non vos nosse Donatum. Sed et si partem Optati vos esse dicamus, quis vestrum potest dicere, nescire se Optatum, nisi forte facie, sicut nec Donatum? Sed gaudetis videlicet de nomine Donati: numquid et de nomine Optati? Quid ergo vobis prodest Donatus, cum vos omnes coinquinarit Optatus? Quid vobis prodest sobrietas Donati, cum Circumcellionum ebrietate polluamini? Quid vobis prodest secundum vestram opinionem innocentia Donati, cum Optati rapacitate maculemini? Hic enim est error vester, ut amplius putetis valere iniquitatem hominis ad alium contaminandum, quam justitiam hominis ad alium purificandum. Itaque si duo pariter divina Sacramenta communicent, unus justus, alius iniquus; sed ita ut nec iste illius iniquitatem, nec ille hujus imitetur justitiam: non dicitis ex hoc fieri ambos justos, sed ambos iniquos, ita ut et illud sanctum quod pariter sumunt, immundum fiat, et amittat propriam sanctitatem. Ubi sibi invenit tales advocatos iniquitas, quibus delirantibus ita victrix putetur? Utquid ergo vobis plauditis de nomine Donati in tanto perversitatis errore, ubi non Petilianus esse meretur quod Donatus, sed ipse Donatus esse cogitur quod Optatus? Dicat autem domus Israel, Pars mea Dominus (Psal. LXXII, 26): dicat semen Abrahae in omnibus gentibus, Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5). Novit enim quomodo dicat in Evangelio gloriae beati Dei. Nam et vos per sacramentum quod in vobis est, sicut Caiphas Domini persecutor, nescientes prophetatis (Joan. XI, 51). Quod enim graece MAKARIOS, latine Beatus est. Ita plane de parte Macarii sumus. Quid enim est Christo beatius, cujus sumus, ad quem commemorantur et convertuntur universi fines terrae, et in cujus conspectu adorant universae patriae gentium? Itaque maledictionem tuam ultimam in perversum de Salomone usurpatam, non timet pars hujus Macarii, id est hujus beati, ne pereat de terra. Quod enim dictum est de impiis, hoc vos ad Christi haereditatem convertere conamini, et hoc esse factum nefanda impietate contenditis. Cum enim de impiis ille loqueretur, ait: Pereat pars eorum a terra (Prov. II, 22). Cum autem vos dicitis illud quod scriptum est, Dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8); et, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI, 28), jam istam promissionem periisse de terra; in Christi haereditatem retorquere vultis, quod de sorte praedictum est impiorum: sed manente atque crescente Christi haereditate, cum ista dicitis, vos peritis. Non enim ubique per sacramentum Dei prophetatis, quandoquidem hic per vestram insaniam male optatis. Sed plus valet praedictio Prophetarum, quam maledictio pseudoprophetarum.