CAPUT XL.

95. PETIL. dixit: Paulus quoque apostolus clamat:

“Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luminis cum tenebris? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli”

(II Cor. VI, 14, 15)?

96. AUG. respondit: Verba Apostoli agnosco, sed quid te adjuvent, omnino non video. Quis enim nostrum dicit esse participationem justitiae cum iniquitate, etiamsi justus et iniquus, sicut Judas et Petrus, pariter Sacramenta communicent? Ex una quippe re sancta Judas sibi sumebat judicium, Petrus salutem: sicut tu, si dissimilis eras, cum Optato Sacramentum sumebas, et raptor sicut ille non eras. An rapina iniquitas non est? Quis ita insaniat ut hoc dicat? Quae ergo participatio justitiae tuae cum illius iniquitate, quando ad unum accedebatis altare?