CAPUT XLI.

97. PETIL. dixit: Et iterum docuit ne schismata nascerentur.

“Dico autem vobis, quod unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli; ego autem Apollo, ego vero Cephae; ego autem Christi. Numquid divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 12, 13)?”

98. AUG. respondit: Mementote qui haec legitis: Petilianus ex Apostolo ista commemorat. Quando enim crederetis sic eum pro nobis contra se dicere?