CAPUT XLII.

99. PETIL. dixit: Si rudibus, si justis Paulus haec dixit; ego vobis injustis haec dico: Numquid divisus est Christus, ut vos ab Ecclesia scinderetis?

100. AUG. respondit: Vereor ne quisquam in hoc opere meo scriptorem arbitretur errasse, et illic fecisse, Petilianus dixit; ubi debuit facere, Augustinus respondit. Sed video quid egeris: quasi praeoccupare voluisti, ne nos ista diceremus. Sed quid fecisti, nisi ut bis dicantur? Si ergo sic te delectat audire quae sunt adversus vos, ut ea dicantur; audi illa, peto, a me, Petiliane: Numquid divisus est Christus, ut vos ab Ecclesia scinderetis?