|
101. PETIL. dixit: Numquid pro
vobis laqueo suo Judas traditor mortuus est, aut ejus vos moribus
tingitis, cujus facta sectantes raptis thesauris Ecclesiae nos
Christi haeredes potestatibus saeculi venumdatis?
102. AUG. respondit: Non pro nobis Judas, sed Christus
mortuus est, cui dicit Ecclesia toto orbe diffusa, Respondeam
exprobrantibus mihi verbum, quoniam in verba tua speravi (Psal.
CXVIII, 42). Cum ergo audiam verba Domini dicentis,
Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam,
et usque in totam terram (Act. I, 8); et per prophetam, In
omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum
(Psal. XVIII, 5): malorum commixtio corporalis me nulla
perturbat, si novi dicere, Suscipe servum tuum in bonum; non
calumnientur mihi superbi (Psal. CXVIII, 122). Non ergo
curo vanum calumniatorem, quia idoneum teneo promissorem. Si autem de
rebus vel locis ecclesiasticis quae tenebatis et non tenetis querimini,
possunt et Judaei se justos dicere et iniquitatem nobis objicere, quia
locum in quo impie regnaverunt, modo Christiani possident. Quid ergo
indignum, si ea quae tenebant haeretici, secundum parem Domini
voluntatem Catholici tenent? Ad omnes enim similes, id est, ad
omnes impios et iniquos illa vox Domini valet: Auferetur a vobis
regnum Dei, et dabitur genti facienti justitiam (Matth. XXI,
43). An frustra scriptum est, Labores impiorum justi edent
(Psal. CIV, 44)? Quapropter magis mirari debetis, quod
adhuc tenetis aliquid, quam quod aliquid amisistis. Sed neque hoc
miremini: paulatim enim cadit paries dealbatus. Respicite tamen
Maximianistas, quae loca tenebant; et quibus inde agentibus et
expugnantibus pulsi sint. Et si haec pati justitia est, et facere
iniquitas, aude loqui si potes. Primo, quia vos fecistis, illi
passi sunt. Deinde, quia secundum regulam justitiae hujus, tu
inferior inveniris. Illi enim per judices a catholicis imperatoribus
expulsi sunt ex locis antiquis: tu autem nec per ipsorum imperatorum
jussa de basilicis expelleris unitatis. Unde, nisi quia minoris
meriti es, non solum caeteris collegis tuis, sed etiam istis ipsis,
quos certe ut sacrilegos plenarii concilii vestri ore damnastis?
|
|