|
103. PETIL. dixit: Nos enim, ut
scriptum est, Baptismo nostro Christum induimus traditum (Galat.
III, 27), vos vestro contagio Judam induitis traditorem.
104. AUG. respondit: Possem et ego dicere, Vos vestro
contagio Optatum induitis proditorem, raptorem, oppressorem,
separatorem: sed absit ut cupiditas reddendi maledicti me ad aliquam
provocet falsitatem: nec vos enim illum induitis, nec nos istum.
Itaque si quisque ad nos veniens in nomine Optati se baptizatum esse
respondeat, et baptizabitur in nomine Christi; et vos quotquot a
nobis venientes baptizastis, si in nomine Judae traditoris se
baptizatos dixerant, non reprehendimus quod fecistis: si autem in
Christi nomine baptizati erant, non videtis quanto errore arbitremini
varietate humanorum vitiorum divina Sacramenta variari, aut vitae
cujusquam sordibus pollui?
|
|