|
105. PETIL. dixit: Sed si istae
sunt partes, nihil nobis praejudicant nomina compartis. Duae namque
viae sunt: una angusta, qua pergimus; altera est impiis, qua
peribunt: et tamen longe discernitur vocabuli aequalitas, ne via
justitiae consortio nominis maculetur.
106. AUG. respondit: Timuisti comparatam multitudini vestrae
multitudinem orbis terrarum, et ad paucitatis laudem per angustam viam
gradientem te conferre voluisti. Utinam non ad ejus laudem, sed ad
ipsam viam te contulisses: profecto perspiceres eamdem paucitatem in
Ecclesia esse omnium gentium, sed paucos dici justos in comparatione
multorum iniquorum: sicut in comparatione paleae possunt pauca grana
dici uberrimae segetis, quae tamen per se ipsa in massam redacta
implent horreum. Nam sicut in tribulationibus amissorum locorum, sic
etiam in paucitate, si in his putas esse justitiam, te ipsi
Maximianistae superabunt.
|
|