|
107. PETIL. dixit: Primo psalmo
David beatos et impios separat, non partes scilicet faciens, sed ab
omnibus impiis separans sanctitatem.
|
“Beatus vir qui non abiit in
concilio impiorum, et in via peccatorum non stetit.”
|
|
Ad viam
justitiae redeat, qui erraverat ut periret.
|
“Et super cathedram
pestilentiae non sedit.”
|
|
Cum ita commoneat, o miseri, quid
sedetis?
|
“Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege Domini
meditabitur die ac nocte. Et erit velut lignum quod plantatum est
circa decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et
folium ejus non decidet, et omnia quaecumque fecerit, prospera proce
dent. Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit
ventus a facie terrae.”
|
|
Implet oculos, ut excaecet.
|
“Propterea
non exsurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum.
Quoniam scit Dominus vias justorum, et iter impiorum periet”
|
|
(Psal. I).
108. AUG. respondit: Quis non in Scripturis discernat haec
duo genera hominum? Sed vos maledici , paleae crimina etiam frumentis
objicitis; et cum sola palea sitis, solum frumentum vos esse
jactatis. Prophetae autem veridici utrumque hoc genus ante
ventilationem, quae in die judicii futura est, permixtum esse dicunt
per totum mundum, id est per totum agrum Domini. Verumtamen admoneo
ut istum primum psalmum graece legas: ita non audebis pro crimine
objicere orbi terrarum partem Macarii; quia forte intelliges cujus
Macarii sit pars in omnibus sanctis, quae per omnes gentes
benedicuntur in semine Abrahae. Quod enim scriptum est latine,
Beatus vir; graece habet, MAKARIOS ANER. Ille autem
Macarius qui vobis displicet, si malus fuit, nec in hac sorte est,
nec huic sorti obest. Si autem bonus, opus suum probet, ut in se
ipso habeat gloriam, et non in altero (Galat. VI, 4).
|
|