CAPUT XLVII.

109. PETIL. dixit: Nostri autem Baptismatis laudes idem psalmographus decantavit.

“Dominus pascit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum. Nam et si ambulavero in medio umbrae mortis,”

si me, inquit, persecutor occidat,

“non timebo mala; quoniam tu mecum es, Domine. Virga tua et baculus tuus ipsa consolata sunt me.”

Inde vicit Goliam oleo chrismatis loricata.

“Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Impinguasti oleo caput meum, et calix tuus inebrians perquam optimus. Et misericordia tua subsequetur me omnes dies vitae meae: ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum”

(Psal. XXII).

110. AUG. respondit: Iste psalmus de his loquitur, qui bene suscipiunt Baptismum, et sancto sancte utuntur. Non enim verba ista etiam ad Simonem Magum pertinent, qui tamen eumdem sanctum Baptismum accepit: et quia eo sancte uti noluit, non ideo illum inquinavit, aut repetendum talibus docuit. Sed quia Goliae commemorationem fecisti, attende illum de ipso Golia psalmum, et vide quia in cantico novo depictus est : ibi enim dicitur, Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi (Psal. CXLIII, 9). Et vide utrum ad hoc canticum pertineat, qui orbi terrarum non communicat. Alibi enim dicitur: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1). Omnis ergo terra, in cujus unitate non estis, cantat canticum novum. Et omnis terrae sunt verba quoque ista: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, etc. Non sunt haec verba zizaniorum, quamvis usque ad messem in una segete tolerentur: non sunt verba paleae, sed tritici; quamvis eadem pluvia simulque nutriantur, eadem area simulque triturentur , donec ultimo ventilabro ab invicem segregentur: quae duo utique communiter unum habent Baptismum, quamvis non sint unum. Sed et si pars vestra esset Ecclesia Dei, certe fatereris istum psalmum non ibi pertinere ad furiosas catervas Circumcellionum. Aut si et ipsi per semitas justitiae deducuntur, quare negatis eos comites vestros esse, cum vobis objiciuntur, quamvis plerumque paucitatem concisionis vestrae, non virga et baculus Dei, sed fustes eorum consolentur, quibus vos et adversus leges Romanas tutos esse arbitramini: in quos incurrere quid est aliud quam ambulare in medio umbrae mortis? Sed non timet mala cum quo Dominus est. Certe tamen non audebis dicere, etiam istorum furiosorum esse verba quae in hoc psalmo cantantur: et tamen habere eos Baptismum, non solum confitemini, sed etiam profitemini. Non dicunt ergo ista, nisi qui aqua sancta reficiuntur, sicut omnes justi Dei; non qui ea male utendo subvertuntur, sicut magus ille a Philippo baptizatus: et tamen ipsa in utrisque una atque sancta est. Non dicunt ista nisi qui ad dexteram pertinebunt: sed tamen eadem pascua sub uno pastore et oves et hirci pascuntur, donec ut debita recipiant, segregentur. Non dicunt ista nisi qui de mensa Domini vitam sumunt, sicut Petrus; non judicium, sicut Judas: et tamen ipsa utrique fuit una, sed non utrique valuit ad unum, quia ipsi non erant unum. Non dicunt ista nisi qui oleo sancto etiam in spiritu beatificantur, sicut David; non qui in solo corpore consecrantur, sicut Saül: et tamen cum ambo unum sumpsissent, non eis impar Sacramentum, sed impar meritum fuit. Non dicunt ista nisi qui calicem Domini in vitam aeternam mutata mente suscipiunt; non qui judicium sibi manducant et bibunt, sicut Apostolus ait (I Cor. XI, 29); et tamen utrisque non unis calix ille unus est, inebrians ad capessenda coelestia martyres, non ad funestanda praecipitia Circumcelliones. Memento ergo Sacramentis Dei nihil obesse mores malorum hominum, quo illa vel omnino non sint, vel minus sancta sint; sed ipsis malis hominibus, ut haec habeant ad testimonium damnationis, non ad adjutorium sanitatis. Saltem quippe ipsa verba ultima psalmi hujus considerare debuisti, et propter eos qui Baptismo accepto apostatant intelligere, non ab omnibus qui sanctum Baptisma accipiunt posse dici, Ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum: et tamen sive permanentibus, sive lapsis, cum ipsi non sint unum, Baptismus unus est; et cum ipsi non utrique sancti sint, Baptismus in utrisque sanctus est: quia et apostatae si redeant, non quasi eum amiserint baptizantur, sed quod in se permanenti injuriam fecerint humiliantur.