|
111. PETIL. dixit: At ne vos
sanctos esse dicatis; primum id assero, quia qui non fuerit innocens,
non habet sanctitatem.
112. AUG. respondit: Ostende nobis tribunal ubi sedisti, ut
ante te staret orbis terrarum; et quibus oculis, non dico conscientias
omnium, sed vel actus inspexisti et discussisti, ut eum perdidisse
innocentiam judicares. Ille qui raptus est usque in tertium coelum,
dicit, Sed neque ego me ipsum dijudico (I Cor. IV, 3): et tu
de universa terra, qua haereditas Christi dilatatur, audes ferre
sententiam! Deinde si satis absolutum tibi videtur quod dixisti, Qui
non fuerit innocens, non habet sanctitatem; quaero, si non habebat
Saül sacramenti sanctitatem, quid in eo David venerabatur? Si
autem habebat innocentiam, quare innocentem persequebatur? Nam eum
propter sacrosanctam unctionem et honoravit vivum, et vindicavit
occisum: et quia vel panniculum ex ejus veste praecidit, percusso
corde trepidavit. Ecce Saül non habebat innocentiam, et tamen
habebat sanctitatem, non vitae suae (nam hoc sine innocentia nemo
potest), sed sacramenti Dei, quod et in malis hominibus sanctum
est.
|
|