CAPUT XLIX.

113. PETIL. dixit: Nam si Legem perfidi nostis; sine injuria ipsius Legis hoc dixerim, hanc et diabolus novit. Namque Domino Deo in causa Job justi, quasi justus ita de Lege respondit, sicut scriptum est:

“Dixit Dominus diabolo, Respexisti in puerum meum Job, quia non est similis illi in terra, homo sine malitia, verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo, perseverans in simplicitate; tu autem petisti ut omnem rem illius perderes sine causa. Et respondit diabolus, et dixit Domino: Corium pro corio, et omne quodcumque habuerit homo pro anima sua dabit”

(Job. II, 3, 4). Ecce legaliter loquitur, qui nititur contra Legem. Et iterum Dominum Christum sermonibus suis sic ausus est attentare, sicut scriptum est:

“Assumpsit diabolus Jesum in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit ei, Mitte te deorsum; scriptum est enim, Quia Angelis suis mandavit de te, ut manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ait Jesus: Iterum scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum”

(Matth. IV, 5-7). Nostis, inquam, sicut diabolus, Legem, qui in suis conatibus vincitur, et in actibus erubescit.

114. AUG. respondit: Possem quidem quaerere abs te, in qua Lege scripta sint verba quae diabolus dixit, cum sanctum virum Job apud Deum criminaretur; si hoc mihi esset propositum demonstrare, Legem quam dicis diabolum nosse, te ipsum non nosse: sed quia non inde inter nos quaestio est, hoc praetermitto. Sic autem conatus es ostendere diabolum Legis peritum, quasi nos dicamus omnes qui verba Legis noverunt justos esse. Quid ergo te adjuvet quod de diabolo commemorare voluisti, non video: nisi forte ut nobis veniret in mentem, quomodo ipsum diabolum vos imitemini. Sicut enim ille contra latorem Legis proferebat verba Legis, sic et vos e verbis Legis accusatis homines quos ignoratis, ut Dei promissis quae in ipsa Lege conscripta sunt resistatis. Deinde vellem mihi diceres, Confessores illi vestri, quando se ipsos praecipitant, cui ducunt martyrium ? utrum Christo qui talia suggerentem diabolum repulit, an potius ipsi diabolo, qui talia Christo facienda suggessit? Duae sunt maxime viles atque usitatae mortes eorum qui se ipsos interimunt, laqueus et praecipitium. Tu certe dixisti in primis partibus hujus epistolae, Laqueo traditor periit, laqueum talibus dereliquit: hoc ad nos omnino non pertinet. Neque enim veneramur nomine martyrum eos qui sibi collum ligaverunt. Quanto autem nos probabilius in vos dicimus, Magister traditoris diabolus praecipitium Christo suadere voluit, et repulsus est? Quid ergo dicendi sunt, quibus hoc suasit et auditus est? Quid enim, nisi inimici Christi, amici autem diaboli; discipuli seductoris, condiscipuli traditoris? Spontaneas enim mortes ab uno magistro utrique didicerunt; ille laqueum, isti praecipitium.