CAPUT LI.

117. PETIL. dixit: Si cathedram vobis miseri vindicatis, ut superius diximus; habetis illam profecto quam David propheta psalmographus pestilentiae cathedram pronuntiavit (Psal. I, 1): vobis enim juste relicta est, quia eam sancti sedere non possunt.

118. AUG. respondit: Et haec non vides non aliqua esse documenta, sed vana convicia. Hoc enim est illud quod paulo ante dixi, Verba Legis dicitis, sed in quos dicatis non attenditis: sicut diabolus verba Legis dicebat, sed cui diceret non agnoscebat. Ille caput nostrum sursum ascensurum, deorsum volebat dejicere: vos autem corpus ejusdem capitis, quod per totam terram diffusum est, ad exiguam partem vultis redigere. Certe ipse paulo ante dixisti, nos Legem nosse et legaliter loqui, sed in actibus erubescere. Dicis quidem ista nihil probans, sed et si de aliquibus probares, de his caeteris non praescriberes. Verumtamen si omnes per totum orbem tales essent quales vanissime criminaris, Cathedra tibi quid fecit Ecclesiae Romanae, in qua Petrus sedit, et in qua hodie Anastasius sedet: vel Ecclesiae Jerosolymitanae, in qua Jacobus sedit, et in qua hodie Joannes sedet, quibus nos in catholica unitate connectimur, et a quibus vos nefario furore separastis? Quare appellas cathedram pestilentiae Cathedram apostolicam? Si propter homines quos putas Legem loqui et non facere, numquid Dominus Jesus Christus propter Pharisaeos, de quibus ait, Dicunt enim et non faciunt, cathedrae in qua sedebant ullam fecit injuriam? Nonne illam cathedram Moysi commendavit, et illos servato cathedrae honore redarguit? Ait enim: Cathedram Moysi sedent. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 2, 3). Haec si cogitaretis, non propter homines quos infamatis blasphemaretis Cathedram apostolicam, cui non communicatis. Sed quid est aliud quam nescire quid dicere, et tamen non posse nisi maledicere?