|
119. PETIL. dixit: Si sacrificia
vos facere judicatis, de vobis quippe nequissimis Deus ipse sic
dicit:
inquit,
|
“qui sacrificat mihi vitulum,
quasi canem occidat; et qui ponit similaginem, quasi sanguinem
porcinum fundat”
|
|
(Isai. LXVI, 3). Scitote vestrum
sacrificium, qui humanum sanguinem jam fudistis. Et iterum:
|
“Sacrificia eorum quasi panis luctus; omnis qui manducabit ex illo,
inquinabitur”
|
|
(Osee IX, 4).
120. AUG. respondit: Nos dicimus tale cuique sacrificium
fieri, qualis accedit ut offerat, et qualis accedit ut sumat; et eos
de sacrificiis talium manducare, qui ad illa tales accedunt quales et
illi sunt: itaque si offerat Deo malus, et accipiat inde bonus, tale
cuique esse qualis quisque fuerit; quia et illud scriptum est, Omnia
munda mundis (Tit. I, 15). Per hanc sententiam veridicam et
catholicam etiam vos Optati sacrificio non estis polluti, si facta
ejus displicebant vobis. Nam utique panis illius panis luctus erat,
sub cujus iniquitatibus Africa tota lugebat: sed panem luctus omnibus
vobis communem esse, omnium vestrum malum schismatis facit . Nam
secundum concilii vestri sententiam Felicianus Mustitanus humanum
sanguinem fudit. Dixistis enim (In concilio Bagaiensi), cum eos
damnaretis, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal.
XIII, 3). Vide ergo quale sacrificium offerat, quem sacerdotem
habetis, cum eum sacrilegum damnaveritis: et si hoc vobis nihil obesse
arbitramini, rogo vos, vanitas calumniarum vestrarum quid oberit orbi
terrarum?
|
|