CAPUT LIII.

121. PETIL. dixit: Si precem Domino facitis, aut funditis orationem, nihil vobis penitus prodest. Vestras enim debiles preces cruenta vestra conscientia vacuat: quia Dominus Deus puram magis conscientiam quam preces exaudit, Domino Christo dicente,

“Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed is qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est”

(Matth. VII, 21). Voluntas Dei utique bona est: nam ideo in sacra Oratione sic petimus,

“Fiat voluntas tua in coelo et in terra”

(Id. VI, 11); ut quia bona ejus voluntas est, nobis quae bona sunt largiatur. Vos ergo voluntatem Dei non facitis, quia mala quotidie perpetratis.

122. AUG. respondit: Ista omnia si et nos in vos dicamus, nonne qui nos audierit, insanos potius litigatores quam christianos disputatores, si ipse sanus est, judicabit? Non ergo reddimus maledictum pro maledicto. Servum enim Domini non oportet litigare, sed esse mitem ad omnes, docibilem, in modestia corripientem diversa sentientes (II Tim. II, 24, 25). Si ergo vobis objiciamus eos qui mala apud vos quotidie perpetrant, inepte litigamus, alios ex aliis accusantes. Si autem vos admonemus, ut sicut illa vobis non vultis objici, sic nobis non objiciatis aliena, in modestia vos corripimus, sed si aliquando resipiscatis.