|
123. PETIL. dixit: Si vero forte,
quod nescio, daemonia pellitis, nec in vobis proderit: quia nec fidei
vestrae, nec meritis cedunt ipsa daemonia, sed in nomine Domini Jesu
Christi pelluntur.
124. AUG. respondit: Gratias Deo, quia tandem confessus es
posse valere invocatum nomen Christi ad aliorum salutem, etiamsi a
peccatoribus invocetur. Hinc ergo intellige, cum Christi nomen
invocatur, non obesse aliorum saluti aliena peccata. Nos autem
quomodo invocemus nomen Christi, non tuo judicio nobis opus est, sed
ipsius qui invocatur a nobis. Solus enim potest nosse quo corde
invocetur. Ex ejus tamen verbis certi sumus, ab omnibus gentibus eum
salubriter invocari, quae benedicuntur in semine Abrahae.
|
|