CAPUT LV.

125. PETIL. dixit: Etsi prorsus virtutes et mirabilia faciatis, propter vestram nequitiam nec sic vos Dominus novit, Domino ipso dicente:

“Multi dicent mihi in illo die, Domine, Domine, in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus. Tunc dicam illis, quoniam non novi vos; discedite a me, operarii iniquitatis”

(Matth. VII, 22, 23).

126. AUG. respondit: Agnoscimus verba Domini. Hinc et Apostolus ait: Si fidem habeam ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Hic ergo quaerendum est quis habeat charitatem: invenies non esse nisi eos qui diligunt unitatem. Nam de exclusione daemonum, et de potentia miraculorum, quoniam plerique talia non faciunt et tamen ad regnum Dei pertinent, plerique autem faciunt et non pertinent, nec nostri nec vestri debent gloriari, si qui forte ista possunt: quandoquidem nec Apostolos, qui vere ista salubriter atque utiliter poterant, voluit Dominus gaudere de talibus, quando eis ait: Nolite in hoc gaudere quod daemonia vobis subjecta sint, gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Quapropter ista quae ex Evangelio posuisti, et ego tibi possem dicere, si te viderem signorum virtutes operantem; et tu mihi, si talia me facientem videres. Non ergo nobis dicamus quae possunt et ex alia parte dici; et remotis ambagibus, quoniam ubi sit Ecclesia Christi quaerimus, ipsum qui eam suo sanguine redemit, audiamus dicentem, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 8). Huic Ecclesiae, quae per totam terram diffunditur, quisquis non communicat, cui non communicet vides, si cujus ista verba sint audis. Quid est autem dementius, quam Sacramentis Domini communicare, et verbis Domini non communicare? Hi utique dicturi sunt, In nomine tuo manducavimus et bibimus; et audituri, Non novi vos (Matth. VII, 22): qui corpus ejus et sanguinem in Sacramento manducant et bibunt, et membra ejus toto orbe diffusa, in Evangelio non agnoscunt, et ideo in eis in judicio non computantur.