CAPUT LVII. |
129. PETIL. dixit: Dictum est,
Unusquisque vestrum si carnaliter castus sit, spiritualiter moechus est, quia adulterat sanctitatem.130. AUG. respondit: Possunt haec in quosdam veraciter dici, et nostros et vestros: qui si utrisque nostrum displicent, nec nostri nec vestri sunt. Sed tu, quod in quosdam dicis, et nec in ipsis probas, pro eo vis accipi ac si probaveris, non in aliquibus qui degenerant a semine Abrahae, sed in omnibus gentibus quae benedicuntur in semine Abrahae. |