|
131. PETIL. dixit: Dictum est,
|
“Falsum testimonium non reddes.”
|
|
Cum regibus saeculi nos vestra
tenere mentimini, nonne falsa conflatis?
132. AUG. respondit: Si non sunt nostra quae tenetis, nec
illa erant vestra quae a Maximianistis recepistis. Quod si propterea
illa vestra erant, quia illi sacrilegum schisma fecerunt, non
communicando parti Donati: attende quae loca teneatis, et cujus
haereditati non communicetis; et cogitate, non regibus saeculi, sed
regi Christo quid respondere possitis. De illo dictum est,
Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis
terrarum (Psal. LXXI, 8). Quo utique flumine, nisi ubi
baptizatus est, et ubi super eum columba descendit, magnum charitatis
et unitatis indicium? Vos autem huic unitati non communicatis, et
adhuc loca unitatis tenetis; et invidiam nobis de regibus saeculi
facitis, cum per jussa proconsulum de locis partis Donati schismaticos
vestros expuleritis. Non sunt haec verba per inane volantia: homines
vivunt, civitates testantur, Gesta proconsularia et municipalia
recitantur. Sileat aliquando vox calumniosa, objiciens reges saeculi
universae terrae, per quorum proconsules non potuit parcere concisa
concisae. Cum ergo dicimus quod nostra teneatis, non ostendimur
falsum testimonium dicere, nisi nos ostendatis in Ecclesia Christi
non esse; quod quidem dicere non cessatis, sed ostendere nunquam
valebitis: imo vero cum hoc dicitis, non jam nobis, sed ipsi Christo
falsi testimonii crimen objicitis. Nos quippe in Ecclesia sumus,
quae ipsius testimonio praenuntiata est, et ubi suis testibus
attestatus est dicens, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam
Judaeam et Samariam, et usque in totam terram. Vos autem falsos
testes non solum hinc ostendimus, quia huic veritati resistitis; sed
etiam in ipso judicio, quo cum Maximiani schismate conflixistis. Si
enim secundum legem Christi agebatis; quanto congruentius secundum eam
constituunt aliqui christiani imperatores, si possunt secundum eam
judicare pagani proconsules? Si autem in adjutorium etiam terreni
imperii leges assumendas putastis, non reprehendimus. Fecit hoc
Paulus, cum adversus injuriosos civem Romanum se esse testatus est
(Act. XXII, 25). Sed quaero quibus terrenis legibus sit
statutum, ut Maximianistae locis pellantur? Nullas omnino reperies:
sed videlicet legibus quae adversus haereticos, atque inter eos etiam
adversus vos ipsos latae sunt, illos expellere voluistis: adversus
infirmos tanquam potentiores praevaluistis. Unde illi quia nihil
potuerunt, innocentes se dicunt, tanquam sub leone lupus. Tamen
legibus adversus vos latis profecto adversus alios nisi per falsum
testimonium non uteremini. Si enim veraces sunt illae leges, cedite
etiam vos locis quos tenetis: si aute fallaces sunt, cur per eas alios
exclusistis? Quid, quod et veraces sunt, et vos per illas alios nisi
fallaciter non possetis expellere? Ut enim eis servirent judices,
haereticos expellere voluerunt; unde vos priores expellere debuerunt:
sed vos catholicos esse dixistis, ut vobis parcerent leges, per quas
alios premebatis. Videris quid vobis apud vos ipsos videamini: illis
tamen legibus non estis catholici. Cur ergo aut eas veraces falso
testimonio fefellistis, aut eas fallaces ad opprimendos alios
usurpastis?
|
|