|
10. PETIL. dixit: Omnis res enim origine
et radice consistit; et si caput non habet aliquid, nihil est: nec
quidquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur.
11. AUG. respondit: Quid te pro Christo vis opponere, sub quo
te non vis ponere? Ille est origo et radix caputque nascentis, de quo
non timemus sicut de homine quolibet, ne forte sit fictus et pessimus,
et de origine pessima oriamur, de pessima radice surgamus, pessimo
capiti conformemur. Quis enim homo de homine securus sit, cum
scriptum sit: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine
(Jerem. XVII, 5)? Semen autem quo regeneramur, verbum Dei
est, id est, Evangelium. Unde Apostolus dicit: In Christo enim
Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Qui
tamen etiam non caste annuntiantes Evangelium, annuntiare permittit,
et in hoc gaudet (Philipp. I, 17, 18). quia etsi non caste
annuuntiabant, sua quaerentes, non quae Jesu Christi (Philipp.
II, 21), castum tamen erat quod annuntiabant. Et dixerat
Dominus de quibusdam talibus: Quae dicunt, facite; quae autem
faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth.
XXIII, 3). Si ergo caste annuntiatur quod castum est, etiam
ipse annuntiator, quia verbo consociatur, credentem congenerat: si
autem ipse non regeneretur, castum tamen sit quod annuntiat, nascitur
credens non ex ministri sterilitate, sed ex veritatis fecunditate.
|
|