CAPUT LIX.

133. PETIL. dixit: Dictum est,

“Non concupisces rem proximi tui”

(Exod. XX, 13-17). Vos nostra diripitis, ut pro vestris habeatis.

134. AUG. respondit: Et quaecumque unitas possidebat, non nisi nostra sunt, qui non secundum calumnias hominum, sed secundum verba Christi, in quo benedicuntur omnes gentes universae terrae, in unitate consistimus; nec propter malos quos a frumentis dominicis ante judicii ventilationem separare non possumus, nos a societate tritici separamus: et si qua jam concisi possidere coepistis, quia vobis ablata nobis Dominus dedit, non ideo concupiscimus aliena, quia illius imperio cujus sunt omnia, facta sunt nostra; et juste nostra sunt: vos enim his utebamini ad praecisionem, nos ad unitatem. Alioquin et primo populo Dei possent illi objicere alienae rei concupiscentiam, qui divina potestate ab eorum facie, quia ea terra male utebantur expulsi sunt: et ipsi Judaei, a quibus ablatum est regnum, secundum verba Domini, et datum est genti facienti justitiam (Matth. XXI, 43), possunt objicere alienae rei concupiscentiam; quia Ecclesia Christi possidet, ubi persecutores Christi regnabant. Et post omnia, cum vobis ipsis dictum fuerit, Res alienas concupiscitis, quia maximianistas de basilicis ejecistis, quid respondeatis, non invenitis.