|
137. PETIL. dixit: Dicit autem
Dominus Christus,
|
“Qui fecerit et sic docuerit, maximus vocabitur
in regno coelorum.”
|
|
Sic autem vos miseros damnat:
|
“Qui resolverit
unum ex his mandatis, minimus vocabitur in regno coelorum.”
|
|
138. AUG. respondit: Ubi forte aliter dicis testimonia
Scripturarum, quam sese habent, et ad rem quae inter nos agitur, non
pertinet, non nimis curo: ubi autem impediunt quod tractamus, nisi
veraciter proferantur, non te arbitror succensere debere, si
quemadmodum scriptum sit te commemoro. Ecce hoc quod modo posuisti,
non ita scriptum est: sed ita potius, Qui solverit unum de mandatis
istis minimis, et docuerit sic, minimus vocabitur in regno coelorum.
Qui autem fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno
coelorum. Et continuo secutus ait: Dico enim vobis, quia nisi
abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non
intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 19, 20). Alibi
enim Pharisaeos ostendit et arguit, quoniam dicunt, et non faciunt.
Hos ergo et hic significavit, cum diceret, Qui solverit et sic
docuerit: id est, docuerit verbis, quod solverit factis. Super quos
abundare praecepit justitiam nostram, ut faciamus et sic doceamus. Et
tamen nec propter illos Pharisaeos, quibus nos non per prudentiam,
sed per malevolentiam comparatis, praecepit Dominus deseri cathedram
Moysi, in qua utique figurabat suam: dicens quippe illos cathedram
Moysi sedentes, dicere et non facere; monet tamen populos facere quae
dicunt, et non facere quae faciunt, (Id. XXIII, 2, 3),
ne cathedrae sanctitas deseratur, et propter pastores malos gregis
unitas dividatur.
|
|