CAPUT LXII.

139. PETIL. dixit: Et iterum,

“Omne peccatum quod peccaverit homo, extra corpus est: qui autem peccaverit in Spiritu sancto, non ei remittetur, nec in hoc saeculo, nec in futuro.”

140. AUG. respondit: Et hoc non ita scriptum est, et vide quantum te fefellerit. Apostolus ad Corinthios scribens, ait: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Hoc autem aliud est, et aliud illud quod Dominus in Evangelio dixit: Omne peccatum et blasphemia dimittetur hominibus; qui autem peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, nec in hoc saeculo, nec in futuro (Matth. XII, 31, 32). Tu autem coepisti ex Apostolo sententiam, et eam tanquam una sit ex Evangelio terminasti: quod te non credo fraude, sed errore fecisse. Neutra enim ad rem pertinet, et cur haec dixeris, et quoquo modo dixeris, omnino non video: nisi forte, quia cum superius dixisses, damnatos esse a Domino qui resolverint unum ex mandatis, considerasti quam multos habeatis, non unum, sed multa mandata solventes; et ne tibi objiceretur, voluisti per transitum subinducere differentiam peccatorum, aliud esse solvere aliquod mandatum unde venia facilis possit accipi; aliud autem peccare in Spiritum sanctum, quod non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Timens itaque contagia peccatorum hoc tacere noluisti ; et rursus, timens profunditatem quaestionis excedentem vires tuas, hoc cursim perstringere voluisti, tanta trepidatione, ut quemadmodum solent perturbatione aliqua festinantes perverse se vestire aut calceare, nolueris attendere vel quid ad quod pertineat, vel ubi et quemadmodum scriptum sit. Quale sit autem illud peccatum quod non dimittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro, usque adeo nescitis, ut cum in ipso nos esse credatis, remissionem tamen ejus per vestrum nobis Baptismum promittatis. Quod unde fieri potest, si tale peccatum est, ut non dimittatur, neque in hoc saeculo, neque in futuro?