CAPUT LXIV.

143. PETIL. dixit:

“Beati mansueti, quoniam ipsi possidebunt terram.”

Vos igitur immansueti terram et coelum pariter perdidistis.

144. AUG. respondit: Iterum atque iterum audite Dominum dicentem, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 8). Cur non ergo illi perdiderunt terram et coelum, qui ut non communicent universae terrae, contemnunt verba sedentis in coelo? Nam de vestra mansuetudine, non tuae voces, sed Circumcellionum fustes interrogentur. Dicturus es, Quid ad nos pertinet? Quasi nos ista dicamus, nisi ut hoc respondeatis? Ideo enim ad vos pertinet schisma vestrum, quia pertinere ad vos peccatum non vultis alienum: nec tamen ob aliud vos a nobis separastis, nisi dum nobis objicitis crimen alienum.