|
145. PETIL. dixit:
|
“Beati qui
lugent, quoniam ipsi consolabuntur.”
|
|
Vos, nostri carnifices,
lugentes facitis, non lugetis.
146. AUG. respondit: Considerate paululum quam multis, et
quantum luctum dederint Deo Laudes armatorum vestrorum . Dicite
iterum, Quid ad nos? Et ego iterum dicam, et tu quod dicis, Quid
ad nos? quid ad orbem terrarum? quid ad eos qui laudant nomen Domini
a solis ortu usque ad occasum? quid ad omnem terram quae cantat
canticum novum? quid ad semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes
gentes (Gen. XXII, 18)? Ergo ideo ad vos pertinet
sacrilegium schismatis, quia non ad vos pertinent facta mala
vestrorum, et hinc intelligitis nec ad orbem terrarum pertinere, etiam
si ea probaretis, facta eorum propter quos inde vos separastis.
|
|