CAPUT LXVII.

149. PETIL. dixit:

“Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur.”

Vos quando misericordes appellem, cum poenas justis ingeritis? an communionem nequissimam, dum animas inquinatis?

150. AUG. respondit: Nec vos justos probatis, nec nos poenas ingerere vel injustis. Et tamen sicut est plerumque crudelis fallax adulatio, sic semper misericors justa correptio. Nam unde est illud quod non intelligitis: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me? Hoc enim cum de asperitate misericordis correptionis dixisset, continuo subjunxit de lenitate perniciosae adulationis, et ait: Oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum (Psal. CXL, 5). Tu ergo attende quo voceris, et unde revoceris. Nam unde nosti quo in te animo sit quem saevum putas? Sed quolibet sit, unusquisque sarcinam suam portat, et apud nos et apud vos: sed sarcinam schismatis quam omnes portatis, abjicite, ut sarcinas vestras bonas in unitate portetis; et eos qui malas portant, si possitis, misericorditer emendetis; si non possitis, pacifice toleretis.