|
151. PETIL. dixit:
|
“Beati
qui puro sunt corde, quoniam ipsi Deum videbunt.”
|
|
Quando Deum
videbitis, qui immunda malitia cordis geritis caecitatem?
152. AUG. respondit: Quare hoc dicis? An forte nos ignorata
quae homines dicunt objicimus omnibus gentibus, et manifesta
intelligere nolumus quae Deus praedixit de omnibus gentibus? Haec est
magna caecitas cordis; et si nec ipsam in vobis agnoscitis, haec est
major caecitas cordis.
153. PETIL. dixit:
|
“Beati pacifici, quia ipsi filii Dei
vocabuntur”
|
|
(Matth. V, 3-9). Vos pacem scelere fingitis, et
bello quaeritis unitatem.
154. AUG. respondit: Non pacem scelere fingimus: sed pacem ex
Evangelio praedicamus; cum quo si pacem habueritis, et nobiscum
habebitis. Dominus resurgens, et se non solum intuendum oculis, sed
etiam contrectandum manibus discipulorum praebens, inde coepit: Pax
vobiscum, inquit. Et quomodo esset tenenda pax ipsa, sequentibus
verbis aperuit. Ibi enim aperuit eis sensum ut intelligerent
Scripturas, et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic
oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in
nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes;
incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 36, 45, 46,
47). Cum his verbis pacem habete, et a nobis non dissentietis.
Nam si bello quaerimus unitatem, non potuit laudari praeclarius bellum
nostrum; quandoquidem scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te
ipsum (Matth. V, 43). Et iterum scriptum est, Nemo unquam
carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). Et tamen caro
concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat.
V, 17). Quod si nemo carnem suam odio habet, et tamen adversus
carnem suam concupiscit; ecce bello unitas quaeritur, ut corpus
castigatum servituti subjiciatur. Quod autem spiritus facit adversus
carnem, non odio, sed dilectione belligerans; hoc spirituales faciunt
adversus carnales, ut quod agunt erga se, agant et erga illos, quia
diligunt proximos tanquam proximos: sed bellum spiritualium est illa in
charitate correptio, gladius eorum sermo Dei est. Ad tale bellum
tuba apostolica concitantur cum magno impetu personante, Praedica
verbum, insta opportune, importune; argue, hortare, increpa, in
omni longanimitate et doctrina (II Tim. IV, 2). Ecce non
agimus ferro, sed verbo. Vos autem nec respondetis vera, et
accusatis falsa: non corrigitis vestra, objicitis aliena. Dicit
Christus verum testimonium de orbe terrarum; dicitis vos adversus
Christum falsum testimonium contra orbem terrarum. Nos autem si vobis
potius quam Christo crederemus, pacifici essemus: quia Christo
potius quam vobis credimus, pacem scelere fingimus. Et haec cum
dicatis atque faciatis, audetis insuper commemorare, Beati pacifici,
quoniam ipsi filii Dei vocabuntur.
|
|