|
12. PETIL. dixit: Quae cum ita sint,
fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus
est, alium faciat innocentem, dicente Domino Jesu Christo,
|
“Arbor bona fructus bonos facit, arbor mala malos fructus facit:
numquid colligunt de spinis uvas”
|
|
(Id. VII, 17, 16)? Et
iterum,
|
“Omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona; et
omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala”
|
|
(Id. XII,
35)?
13. AUG. respondit: Omnis homo etiamsi non sit suis criminibus
reus, alterum non facit innocentem, quia non est Deus: alioquin si
ex innocentia baptizantis exspectatur ut fiat innocentia baptizati,
tanto erit quisque innocentior, quanto innocentiorem a quo baptizetur
invenerit; et tanto ipse minus erit innocens, quanto et ille a quo
baptizatur. Et si forte contra aliquem tenet odium qui baptizat, hoc
et illi qui baptizatur, imputabitur. Utquid ergo miser currit ad
Baptismum? Ut ei dimittantur peccata sua, an ut imponantur aliena?
An sicut navis mercatoris alia ponat, alia suscipiat? Arborem autem
bonam et fructum ejus bonum, et arborem malam et fructum ejus malum,
homines solemus intelligere, et opera eorum, sicut consequenter
ostenditur in verbis, quae tu quoque commemorasti: Bonus homo de bono
thesauro cordis sui profert bona; et malus homo de malo thesauro cordis
sui profert mala. Cum autem Dei verbum praedicat, Dei sacramentum
ministrat, non de suo, si malus est, praedicat aut ministrat: sed
deputabitur in eis, de quibus dictum est, Quae dicunt, facite; quae
autem faciunt, facere nolite: dicunt enim quae Dei sunt, faciunt
autem quae sua sunt. Nam si ita est, ut dicis, id est, fructus
baptizantium ipsi baptizati existimantur; magnum malum Africae
denuntiatis, si tot Optati pullulaverunt, quotquot baptizavit
Optatus.
|
|