CAPUT LXXI.

159. PETIL. dixit:

“Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum”

(Matth. V, 10). Vos beati non estis, sed beatos martyres facitis, quorum scilicet animabus coeli repleti sunt, corporumque memoria terrae floruerunt. Vos ergo non colitis, sed facitis quos colamus.

160. AUG. respondit: Plane si non dictum esset, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; sed dictum esset, Beati qui se ipsos praecipitant: implerent coelum martyres vestri. Sane de corporibus eorum multos terrarum flores videmus, sed sicut solet dici, flos cinis.