CAPUT LXXII.

161. PETIL. dixit: Cum ergo falsando mandata beati non sitis, vos divinis sententiis Christus Dominus condemnat.

“Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum coelorum ante homines: vos enim non intratis, et neque introeuntes sinitis. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum; et cum factus fuerit, facitis eum filium gehennae duplicius quam vos. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethum et cyminum, et relinquitis quae gravioria sunt legis, judicium et misericordiam et fidem. Haec autem oportebat fieri, et illa non omittere. Duces caeci, liquantes culicem, camelum autem glutientes. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis monumentis dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate”

(Matth. XXIII, 13, 15, 23-28).

162. AUG. respondit: Dic mihi utrum aliquid dixeris, quod in vos vicissim ore maledico et contumelioso similiter dici non possit. Sed ex superioribus quae a me dicta sunt, inveniet qui voluerit, haec in vos non per vana convicia, sed per vera testimonia posse dici. Verumtamen quia ex occasione, praetermittendum non est: certe antiquus populus Dei circumcisionem pro Baptismo habebat. Quaero ergo, si quem fecissent isti, in quos tanta dicuntur, Pharisaei proselytum, qui si eos imitaretur, sicut dictum est, filius gehennae fuisset duplo quam illi; utrum si corrigeretur, et vellet imitari Simeonem, Zachariam, Nathanaelem, iterum ab eis circumcidendus judicaretur. Quod si ridiculum est dicere, quamvis more atque ore vaniloquo talibus nos comparetis, quare post nos baptizatis? Quod si vos tales estis, quanto nos verius et melius post vos non baptizamus; sicut nec illi quos nominavi, post pessimos Pharisaeos circumcidi debebant? Deinde, cum tales sederint cathedram Moysi, cui Dominus honorem servavit; quare vos propter eos, quos istis sive juste sive injuste comparatis, Cathedram apostolicam blasphematis?