|
163. PETIL. dixit: Sed nos
christianos ista non terrent. Quod enim estis male facturi, a
Christo Domino habemus ante mandatum:
inquit,
|
“vos
sicut oves in medio luporum”
|
|
(Id. X, 16). Lupinam rabiem vos
impletis, qui non aliter Ecclesiis insidias facitis aut paratis, quam
lupi ovilibus inhiantes, pernicie semper atque impetu, suffectis
sanguine faucibus iram anhelantem respirant .
164. AUG. respondit: Vellem in vos dicere istam sententiam,
sed nollem istis verbis: nimis inepta, vel potius insana sunt. Illud
autem opus erat, ut certis aliquibus documentis, non vanissimis
maledictis, nos lupos esse ostenderetis, vos autem oves. Nam cum et
ego dixero, Nos sumus oves, vos autem lupi; ideone putas interesse
aliquid, quia tu illa verbis turgidis dicis? Sed attende ut ego
probem quod dico. Nempe Dominus, quod, velis nolis, nosti, ait in
Evangelio: Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me
(Joan. X, 27). Multae sunt de diversis rebus voces Domini:
verum, exempli gratia, si quispiam dubitaret utrum in corpore idem
Dominus resurrexerit, et recitarentur ejus verba dicentis, Palpate,
et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis
habere; si et his auditis ad credendum resuscitatum corpus ejus nollet
acquiescere, non utique inter oves Domini deputaretur, quia vocem
ejus auditam non sequebatur: sic et nunc, quoniam quaestio est inter
nos, ubi sit Ecclesia, cum ex ipso Evangelii loco, ubi post
resurrectionem suum corpus etiam palpandum dubitantibus praebuit,
consequentia verba recitamus , ubi futuram Ecclesiae latitudinem
demonstravit, dicens: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat
Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus
poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus
ab Jerusalem (Luc. XXIV, 39, 46, 47); et vos omnibus
gentibus, ubi haec completa sunt, communicare non vultis, quomodo
estis oves hujus pastoris, cujus auditis vocibus non solum non
obsequimini, verum etiam repugnatis? Et oves quidem vos non esse,
hinc docemus: esse autem lupos, audite unde doceamus. Jam enim,
quia ubi sit Ecclesia, verbis ipsius apparet, manifestum est ubi sit
ovile Christi. Ab hoc igitur ovili certissimis verbis Domini
demonstrato et expresso, quicumque, non dico per falsa, sed quod
manifestum est, per incerta hominum crimina oves segregant, et ab
unitatis atque charitatis vita ereptas et alienatas necant, nonne ipsi
sunt lupi rapaces? At enim et ipsi Dominum Christum laudant et
praedicant. Hi sunt ergo de quibus ipse ait: Induti pellibus ovium,
intus autem sunt lupi rapaces. Ex fructibus eorum cognoscetis eos
(Matth. VII, 15, 16). Ovina pellis est in Christi
laudibus, lupinus fructus in maledicis dentibus.
|
|