CAPUT LXXIV.

165. PETIL. dixit: O miseri traditores! impleri quidem Scripturam sic decuit; sed in vobis hoc doleo, quod partes malitiae vos implere meruistis.

166. AUG. respondit: Possem ego magis dicere, O miseri traditores! si mihi placeret, imo si justitia suaderet, omnibus vobis objicere quorumdam facta vestrorum. Quod ergo ad omnes vos pertinet, O miseri haeretici! caetera jam verba tua ego dixerim; scriptum est enim, Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19).

“Impleri ergo Scripturam sic oportuit; sed in vobis hoc doleo, quod partes malitiae implere vos meruistis.”