CAPUT LXXV.

167. PETIL. dixit: Nobis autem Dominus Christus contra vestra feralia patientiam simplicem innocentiamque mandavit. Quid enim dicit?

“Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, quomodo dilexi vos;”

et,

“In hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem”

(Joan. XIII, 34, 35).

168. AUG. respondit: Nisi haec verba longe a vestris moribus aliena in sermonis vestri superficiem transferretis, quomodo vos ovina pelle tegeretis?