CAPUT LXXVI.

169. PETIL. dixit: Paulus quoque apostolus, cum persecutiones immensas ab omnibus gentibus pateretur, a falsis fratribus pertulit graviores, sicut de se ipse testatur, frequenter afflictus:

“Periculis ex gentibus, periculis ex genere, periculis a falsis fratribus”

(II Cor. XI, 26). Quique iterum dicit:

“Imitatores mei estote, sicut et ego Christi”

(I Cor. IV, 16). Cum igitur nos falsi fratres appetitis , Pauli magistri patientiam sub nostris periculis imitamur.

170. AUG. respondit: Certe isti sunt falsi fratres, de quibus alio loco idem apostolus ita conqueritur, Timothei praedicans germanam sinceritatem: Neminem, inquit, habeo unanimem, qui germane de vobis sollicitus sit: omnes enim sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 20, 21). Utique de his loquebatur, qui tunc quando illam scribebat Epistolam, cum illo erant. Non enim omnes qui erant ubicumque Christiani, sua quaerebant, non quae Jesu Christi. De his ergo, ut dixi, haec ingemuit, quos eo tempore cum ista scriberet secum habebat. Quos enim alios tangit, cum alibi dicit, Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5); nisi eos quos tanto vehementius, quanto interius metuebat? Si ergo velles imitari Paulum intus, esses falsorum fratrum tolerator, non foris innocentium calumniator.