|
171. PETIL. dixit: Nam qualis
fides in vobis est, quae non habet charitatem? Paulo ipso dicente,
|
“Si linguis hominum loquar, et Angelorum scientiam habeam,
charitatem autem non habeam, ita sum tanquam aeramentum tinniens, aut
cymbalum concrepans. Aut si habuero prophetiam, et noverim omnia
sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut
montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si
distribuero omnem substantiam meam pauperibus, et tradidero corpus meum
ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest.”
|
|
172. AUG. respondit: Hoc est quod paulo ante dixi, pelle te
ovina contegi velle, ut si fieri potest, prius te ovis mordentem
sentiat, quam praesentiat venientem. Nonne ista est charitatis laus,
quae vestram calumniam solet lucidissima veritate convincere? An ideo
arma ista nostra non erunt, quia vos ea praeoccupare conamini?
Prorsus haec jacula viva sunt: undecumque jactentur, agnoscuntur quos
perimant. Si a nobis missa fuerint, in vobis haerebunt: si a vobis
mittuntur, in vos retorquentur. His enim nos apostolicis verbis,
commendantibus eminentiam charitatis, vobis solemus ostendere quomodo
non prosit hominibus, quamvis in eis sint vel Sacramenta vel fides,
ubi charitas non est; ut cum ad unitatem catholicam venitis;
intelligatis quid vobis conferatur, et quantum sit quod minus
habebatis: charitas enim christiana nisi in unitate Ecclesiae non
potest custodiri: atque ita videatis sine illa nihil vos esse, etsi
Baptismum et fidem teneatis, et per illam etiam montes transferre
possitis. Quod si haec et vestra sententia est, non in vobis
detestemur et exsufflemus vel Dei Sacramenta quae novimus, vel ipsam
fidem; sed teneamus charitatem, sine qua et cum Sacramentis et cum
fide nihil sumus. Tenemus autem charitatem, si amplectimur unitatem:
amplectimur autem unitatem, si eam non per verba nostra in parte
confingimus, sed per verba Christi in unitate cognoscimus.
|
|