|
173. PETIL. dixit: Et
iterum,
|
“Charitas enim magnanima est et benigna; charitas non
aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non
quaerit quae sua sunt.”
|
|
Vos autem quaeritis aliena.
|
“Non
irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet
autem veritati: omnia tolerat, omnia sustinet: charitas nunquam
excidet”
|
|
(I Cor. XIII, 1-8). Hoc est breviter dicere:
Non persequitur charitas, non adversum caeteras animas imperatores
inflammat, non aliena diripit, non etiam homines quos spoliarit
occidit.
174. AUG. respondit: Quoties tibi dicturus sum, haec si non
probatis, ad neminem pertinent: si autem probatis, ad nos non
pertinent; sicut nec ad vos, quae vestri quotidie committunt per
scelera furiosorum, per luxurias vinolentorum, per caecitatem
praecipitatorum, per tyrannidem raptorum. Quis non videat verum esse
quod clamo? Sed nunc si esset in te charitas, congauderet veritati.
Quam enim eleganter sub pelle ovina dicitur, Charitas omnia tolerat,
omnia sustinet! ubi autem ventum fuerit ad examen, lupini dentes
operiri non possunt. Cum enim charitas te, propter id quod dictum
est, Sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem
spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3), etiamsi qua mala
intus nosses, cogeret, non eis quidem consentire, sed tamen ea si
prohibere non poteras, sustinere, ne propter malos ventilabro ultimo
separandos, nunc a bonorum societate pacis vinculum abrumperes; foras
vento levitatis excussus, paleae crimen objicis tritico, et quae
fingis de malis, per contagionem valere et in bonis affirmas. Et cum
Dominus dixerit, Ager est hic mundus, messis autem est finis
saeculi; cum de frumentis et zizaniis dixisset, Sinite utraque
crescere usque ad messem (Matth. XIII, 38, 39, 30): tu
laboras verbis tuis, ut frumenta jam per totum agrum defecisse, et ad
exiguam particulam vestram remansisse credantur; dum vis ut habeatur
Christus mendax, tu autem verax. Et loqueris quidem contra
conscientiam tuam: neque enim vere quisquam quoquo modo intuens
Evangelium, audet in animo suo dicere, per tot gentes in quibus pene
una voce respondetur Amen, et cantatur Alleluia, non esse
Christianos. Et tamen ne pars Donati, quae orbi terrarum non
communicat, errare videatur, si quis tibi angelus de coelo, qui
posset intueri universum orbem, diceret extra communionem vestram
nusquam esse innocentes et bonos, procul dubio gauderes super
iniquitate generis humani, et vera te dixisse antequam cognosceres
gloriareris. Quomodo est ergo in te charitas, quae non gaudet super
iniquitate? Sed noli falli: sunt per agrum, id est, per mundum
usque ad finem saeculi crescentia frumenta dominica. Christus hoc
dixit, Christus est veritas. Sit in te charitas, et congaudeat
veritati. Contra Evangelium etsi angelus de coelo evangelizaverit,
anathema sit (Galat. I, 8).
|
|