CAPUT VII.

14. PETIL. dixit: Et iterum,

“Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio ejus”

(Eccli. XXXIV, 30). Non mortuum, corpus exanime, nec hominis funus porrectum asseruit esse baptistam; sed Dei non habentem spiritum, qui mortuo comparatur, sicut alio loco discipulo manifestat, Evangelio protestante. Ait discipulus ejus:

“Domine, permitte mihi sepelire patrem meum.”

Ait illi Jesus:

“Sequere me, et sine mortuos, mortuos suos sepeliant”

(Matth. VIII, 21, 22). Pater discipuli non erat baptizatus, paganum paganis addixit: nisi hoc de infidelibus dixerit, Mortuus mortuum non potest sepelire. Mortuus igitur quidem non aliqua morte , sed vita sua percussus. Nam qui sic vivit ut reus sit, vita mortua cruciatur. A mortuo igitur baptizari, hoc est mortem sumpsisse, non vitam. Agendum nobis et dicendum est, quatenus traditor vita mortuus habeatur. Mortuus est ille qui Baptismo vero nasci non meruit; mortuus est ille similiter qui justo Baptismo genitus mixtus est traditori: ambo vitam Baptismi non habent, et qui nunquam penitus habuit, et qui habuit et amisit. Dicit enim Dominus Jesus Christus:

“Advenient in eum septem spiritus nequiores, et erit homo ille deterior priore”

(Id. XII, 45).

15. AUG. respondit: Diligentius quaere quomodo dictum et quomodo intelligendum sit testimonium quod de Scriptura posuisti. Nam quia mortui solent mystice appellari omnes iniqui, manifestum est: sed Christus, cujus est Baptisma verum, quod propter hominis vitia dicitis falsum, vivit sedens ad dexteram Patris, et nec ipsa carnis infirmitate jam morietur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9): cujus Baptismo qui baptizatur, non a mortuo baptizatur; et si forte ministri operarii dolosi sua quaerentes, non quae Jesu Christi, et Evangelium non caste annuntiantes, et Christum per contentionem et invidiam praedicantes, propter iniquitates suas mortui sunt appellandi, Sacramentum tamen Dei vivi nec in mortuo moritur. Mortuus enim erat Simon ille a Philippo in Samaria baptizatus, qui donum Dei volebat pecunia comparare (Act. VIII, 13, 18, 19): sed vivebat ad ejus poenam Baptisma quod habebat.

16. Quam sit autem falsum quod dicis, Ambo vitam Baptismi non habent, et qui nunquam penitus habuit, et qui habuit et amisit: hinc licet advertas, quod qui baptizati apostatant, et per poenitentiam redeunt, non eis redditur Baptismus, quem si amitterent, redderetur. Mortui sane vestri quomodo baptizant secundum sensum vestrum? An mortui non sunt (ut caetera taceam, et dicam quod omnibus notum atque quotidianum est) ebriosi; cum de vidua dicat Apostolus, Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 6)? Deinde in illo concilio vestro, quo Maximianum cum suis auctoribus vel suis ministris damnastis, excidit tibi quam eloquenter dixeritis, Aegyptiorum admodum exemplo, pereuntium funeribus plena sunt littora; quibus in ipsa morte major est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam invenerunt sepulturam? Et tamen unus eorum Felicianus utrum revixerit, vos videritis: secum tamen apud vos intus habet, quos foris mortuus baptizavit. Sicut ergo a vivo baptizatur, qui vivi Christi Baptismo induitur; sic a mortuo baptizatur, qui mortui Saturni, vel cujuslibet alterius Baptismo involvitur: ut interim cito dicamus, quomodo verba quae posuisti, sine cujusquam nostrum angustia possint intelligi. Nam sicut accipiuntur a vobis, non vos explicare, sed nos vobiscum implicare contenditis.