|
175. PETIL. dixit: Postremo,
quae est ratio persequendi? Vos, miseri, interrogo; si putatis
forsitan vos aliqua legis auctoritate peccare.
176. AUG. respondit: Qui peccat, non peccat legis
auctoritate, sed contra legis auctoritatem. Quia vero interrogas,
quae sit ratio persequendi; vicissim te interrogo, cujus sit vox in
Psalmo dicentis, Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar
(Psal. C, 5). Quaere itaque persecutionis vel causam vel
modum, et noli tanta imperitia generaliter malorum persecutores
reprehendere.
|
|